Neuropathia peripherica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Micrographum neuropathiam peripheralem vasculiticam monstrat. In plastico, tinctura caerulea toluidini.

Neuropathia peripherica (a Graeco neuro- + pathia) est damnum vel morbus nervos adficiens, qui sensus motum, functionem glandulae vel organi, vel alios salutis aspectus imminuere potest, secundum genus nervorum adfectum. Causae usitate sunt morbi systematici (sicut diabetes mellitus et lepra), defectus vitaminorum, medicamenta (e.g., chemiotherapia), noxa traumatica, nimia alcoholis consumptio, morbus systematis immunitatis, vel infectio, aut hereditate excipi potest (ortu praesens).[1][2][3] Vocabulum neuropathia sine mutatore neuropathiam perpheralem plerumque usu medico usitato significat.

Neuropathia quae solum unum nervum adficit mononeuropathia appellatur, et neuropathia quae multos nervos comprehendit in iisdem fere regionibus in ambobus corporis lateribus polyneuropathia symmetrica vel simpliciter polyneuropathia appellatur. Cum duo vel plures (usitate pauci, sed aliquando multi) nervi separati in variis corporis regionibus afficerentur, morbus mononeuritis multiplex, neuropathia multifocalis, vel mononeuropathia multiplex appellatur.[1][2][3]

Neuropathia peripherica chronia aut acuta esse potest. Neuropathiae acutae diagnosim urgentem postulant. Nervi motorii (qui musculis moderantur), nervi sensorii, vel nervi autonomici (qui rationibus automatariis moderantur, sicut proportio cordis, temperatura corporis, et respiratio), adfici possunt. Plus quam unum nervorum genus eodem tempore adfici potest. Neuropathiae periphericae per genus nervorum praecipue adfectorum digeri possunt, vel per causam primam. Neuropathia ex causa ignota oriens idiopathica appellatur.[1][2][3]

Neuropathia spasmos dolorosos, fasciculationes (velicationes musculorum tenuium), damnum musculorum, degenerationem ossium, ac mutationes cutis, capillorum, et unguium efficere potest. Praeterea, neuropathia motoria aequilibrium et coniunctionem copulativam, vel saepissime debilitatem musculorum, imminuere potest; neuropathia sensoria efficere potest torporem tactus et vibratus, proprioceptionem imminutam (coordinationen et aequilibrium exilem efficientem), imminutam mutationis temperaturae et doloris sensibilitatem, formicationem automatam vel dolorem ardentem, vel allodyniam cutis; et ac neuropathia autonomica varia indicia efficere potest de glandulis et organis affectis dependens, sed indicia communia sunt exilis vesicae ordinatio, enormis sanguinis pressio vel pulsus proportio, et imminuta sudandi soliti facultas.[1][2][3]

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Neuropathia peripherica classificari potest per numerum et distributionem nervorum affectorum (mononeuropathia, mononeuritis multiplex, vel polyneuropathia), praevalens cellularum nervorum genus affectum (motorium, sensorium, autonomicum), vel ratio quae nervos adficit; e.g., inflammatio (neuritis), compressio (neuropathia compressionis), chemotherapia (neuropathia peripherica a chemotherapis inducta).

Neuritis[recensere | fontem recensere]

Neuritis est generale inflammationis nervorum nomen[4] vel generalis systematis nervosi perpherici inflammatio. Signa de nervis implicatis dependent, sed comprehendere possunt dolorem, paraesthesiam, paresim, hyphaesthesiam, anaesthesiam, paralysim, tabem, et exitum reflexuum?. Inter causas sunt:

Inter genera neuritis sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Richard A. C. Hughes, "Clinical Review: Peripheral Neuropathy," British Medical Journal, 23 Februarii 2002, 324:466, doi:10.1136/bmj.324.7335.466
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Janet M. Torpy, Jennifer L. Kincaid, et Richard M. Glass, "Patient Page: Peripheral Neuropathy," Journal of the American Medical Association, 21 Aprilis 2010, 303(15). doi:10.1001/jama.303.15.1556 .
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 [http://www.ninds.nih.gov/disorders/peripheralneuropathy/detail_peripheralneuropathy.htm Peripheral Neuropathy Fact Sheet (National Institute of Neurological Disorders and Stroke, 19 Septembris 2012).
  4. Formula:DorlandsDict.
  5. Rosenbloom, Mark; Tarabar, Asim; Adler, Robert A. "Vitamin Toxicity". Medscape Reference. Medscape .
  6. Chin, R. L., et N. Latov, "Peripheral Neuropathy and Celiac Disease," Current Treatment Options in Neurology, Ianuario 2005, 7(1):43–48. PMID 15610706. doi:10.1007/s11940-005-0005-3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bassetti, Claudio, et Marco Mumenthaler. 2012. Neurologische Differenzialdiagnostik: Neurologische Symptome und Zeichen richtig bewerten, abklären und einordnen. Georg Thieme Verlag. ISBN 3131577967.
  • Committee on Standards and Practice Parameters, American Society of Anesthesiologists. 2011. Practice advisory for the prevention of perioperative peripheral neuropathies: an updated report by the American Society of Anesthesiologists Task Force on prevention of perioperative peripheral neuropathies. Anesthesiology 114(4):1168–1182. PMID 10754638.
  • Latov, Norman. 2007. Peripheral Neuropathy: When the Numbness, Weakness, and Pain Won't Stop. Novi Eboraci: American Academy of Neurology Press Demos Medical. ISBN 193260359X.