Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Systema respiratorium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Piscis per branchias respirat

Systema respiratorium, vel systema respirationis, vel apparatus respiratorius est congeries organorum quae ad respiratum pertinent, saepissime apparatus quo corpus cuiuslibet animalis gasa inter suam sanguinem et atmosphaeram permutat. In hominibus et aliis mammalibus, anatomicae systematis respiratorii proprietates vias aereas, pulmones, et musculos respiratorios comprehendunt. Moleculae oxygenii et carbonii dioxidi patienter commutantur, a diffusione inter exterius circumiectum gaseosum et sanguinem. Haec commutatio in alveolare pulmonum regione fit.[1]

Alia animalia, sicut insecta, systemata respiratoria simplicissimis proprietatibus anatomicis habent, et in amphibiis etiam cutis graves partes in commutatione gasium agit. Plantis quoque sunt systemata respiratoria, sed directionalitas? commutationis gasium conversa sit directionalitati? commutationis gasium animalium. Systema respiratorium in plantis etiam proprietates anatomicas sicut foramina in imis foliis, appellata stomata comprehendit.[2] (Vide etiam tractus respiratorius.)

Respiratio[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Respiratio

Respiratio est permutatio per propagationem oxygenii ac dioxidi carbonis inter animantem et aerem aut aquam (pisces). Dimetens permutationem oxygenii intra cellulas (phosphorylationem oxidativam) actiones thoracis quidem musculares inspirationis (inhalationis) et exspirationis (exhalationis) respiratio externa dicuntur.

Respiratio externa[recensere | fontem recensere]

Pro respiratione externa actiones inhalationis et exhalationes per musculos respiratorios:

continuo pernecesse sunt. Gubernatio respirationis externae fit per motoneura et inspiratoria et exspiratoria (reticulum respiratorium), quae, in partibus trunci encephali locata, generant rhythmum respiratorium musculorum, qui volumen thoracis cum pulmonis perpetuo primum augent deinde minuunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Maton, Anthea; Jean, Hopkins Susan, Johnson Charles William, McLaughlin Maryanna Quon Warner David, LaHart Wright, Jill D. (2009). Human Biology and Health. Englewood Cliffs,: Prentice Hall. pp. 108–118. ISBN 0-12-981176-1 .
  2. West, John B.. Respiratory physiology-- the essentials. Baltimore: Williams & Wilkins. pp. 1–10. ISBN 0-683-08937-4 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!