Os (anatomia ossis)
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Os sive osteon[1] (Graece ὀστοῦν) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Textus osseus genus textus conexivi est.
Corporis ossa vero varia munera servant: corpus coniunctim sustinent, tenent alias partes, offerunt musculorum tendinibus conexiones. membra interiora tuentur et protegunt; exempli gratia, calva cerebrum vel costae cor et pulmones contra damnum extraneum defendit. Praeterea ossa homoeostasem mineralium (calcium Ca2+
, phosphatum PO3−
4), exempli gratia) praebent, spatium (medulla ossium) generationis cellularum sanguinearum (haematopoiesis) offerunt.
Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae, quamquam numerus variat.
Sunt inter aliis species ossium:
- Ossa longa, e.g., umerus, ulna, radius, femur, tibia et fibula
- Ossa plana, e.g., costae, scapula, sternum, et ossa coxae
- Ossa brevia, e.g., ossa metacarpii, ossa metatarsii
- Ossa sesamoidea, e.g., patella
- Ossa pneumatica, e.g., os frontale, maxilla, os ethmoides
- Ossa irregularia, e.g., vertebrae et mandibula
Quaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.
Numerus ossium
[recensere | fontem recensere]Numerus hominis ossium
[recensere | fontem recensere]Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae (utrumque malleum, incum, et stapedem), quamquam numerus eorum inter homines et aetates variat: infantibus et adulescentibus, ossium fusione causa, plus ossium quam senioribus sunt[2].
Os/ossiculum | Numerus | Notae |
---|---|---|
Ossa cranii | ||
Os frontale | 1 | fusione amborum ossium frontalium ortum |
Os parietale | 2 | |
Os lacrimale | 2 | |
Os ethmoidale | 2 | |
Os sphenoidale | 1 | |
Os temporale | 2 | |
Os zygomaticum | 2 | |
Os occipitale | 1 | |
Os nasale | 2 | |
Maxilla | 1 | fusione 2 maxillarum et ossium incisivorum ortum |
Mandibula | 1 | |
Concha nasalis inferior | 2 | |
Os palatinum | 2 | |
Vomer | 1 | |
Ossa cranii | 22 | |
Ossicula auditiva | ||
Malleus | 2 | |
Incus | 2 | |
Stapes | 2 | |
Ossicula auditiva | 6 | |
Ossa columnae vertebralis | ||
Vertebrae cervicales | 7 | |
Vertebrae thoracales | 12 | |
Vertebrae lumbales | 5 | |
Os sacrum | 1 | fusione 5 vertebrarum sacralium ortum |
Os coccygis | 1 | |
Ossa columnae vertebralis | 26 | |
Sternum | ||
Manubrium | 1 | |
Corpus | 1 | |
Processus xiphoideus | 1 | |
Sternum | 3 | |
Ossa colli | ||
Os hyoideum | 1 | |
Ossa colli | 1 | |
Ossa cinguli pectoralis | ||
Clavicula | 2 | |
Scapula | 2 | |
Ossa cinguli pectoralis | 4 | |
Costae | ||
Costae | 24 | |
Ossa membri superioris | ||
Humerus | 2 | |
Radius | 2 | |
Ulna | 2 | |
Ossa carpi | 16 | |
Ossa metacarpalia | 10 | |
Phalanges | 28 | Pollicibus modo 2 phalanges sunt. |
Ossa membri superioris | 60 | |
Ossa pelvis | ||
Os coxae | 2 | fusione ossium ilii, ischii, et pubis ortum |
Ossa pelvis | 2 | |
Ossa membri inferioris | ||
Os femoris | 2 | |
Patella | 2 | |
Tibia | 2 | |
Fibula | 2 | |
Ossa tarsi | 12 | |
Ossa metatarsalia | 10 | |
Phalanges | 28 | Hallucibus modo 2 phalanges sunt. |
Ossa membri inferioris | 58 | |
Summa | 206 | Numerus variat. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
- ↑ Neumann P. E., Gest T. R. (Mar). "How Many Bones? Every Bone in My Body". Clinical anatomy 33 (2): 187-91
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Pupa U. P. A. Gilbert et al., "Biomineralization by particle attachment in early animals" in PNAS (19 Augusti 2019)
Nexus interni