Tachycardia

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Tachycardia.

Tachycardia (ICD-10: I47) est actio cordis celeris, in homines supra 15 annos natos cum frequentia plus quam centies in minuta, quod est intervallum inter contractiones breve esse[1]. In medicina secundum tachycardiae originem principalem tachycardia supraventricularis[2] ab tachycardia ventriculari[3] separatur.

De consuetudine corporis exercitationibus actio cordis et pulsus celeriores videntur.

Aliae causae sine cordis morbo possunt esse anxietas, timor, dolor, hyperkaliaemia, hypokaliaemia, hypomagnesiaemia, hypocalcaemia, hyperthyreoidismus, caffeinum, cocainum, ethanolum (alcohol), quadam medicamenta ut beta agonistae, theophyllinum, antiarrhythmica, thyroxinum. Nonnumquam perturbationes cordis sive morbi tachycardiam perficere possunt velut organorum aliorum ut glandula thyreoideae.

Praeterea etiam morbi cardiovasculares cum tachycardia nexi sunt.

Definitio[recensere | fontem recensere]

In adultibus tachycardia consideratur, si frequentia cordis supra 100/min sit, quamquam in infantibus usque ad annum valores altiores definiti sunt. Tachycardiae machinationes principales sunt tachycardia automatica, actio stimulata, velut introitus recurrens[4].

Valores infantium sunt[5]:

  • 1–2 dies nait: tachycardia si frequentia >159/min sit,
  • 3–6 dies nati: tachycardia >166/min sit,
  • 1–3 hebdomades nati: tachycardia >182/min sit,
  • 1–2 menses nati: tachycardia >179/min sit,
  • 3–5 menses nati: tachycardia >186/min sit,
  • 6–11 menses nati: tachycardia >169/min sit,
  • 1–2 annos nati: tachycardia >151/min sit,
  • 3–4 annos nati: tachycardia >137/min sit,
  • 5–7 annos nati: tachycardia >133/min sit,
  • 8–11 annos nati: tachycardia >130/min sit,
  • 12–15 annos nati: tachycardia >119/min sit, denique
  • >15 natos anni – adulti: tachycardia >100/min sit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Tachycardia a verbis Graecis ταχύς 'citus' et καρδία 'cor' derivatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mayo Clinic de tachycardiis. (Anglice)
  2. Cauhan et al. (2001)
  3. AlMahameed et Ziv (2019)
  4. Definitio tachycardiae in Awtry et al.: Blueprints Cardiology. (Anglice)
  5. Valores secundum Vicipaedia Anglica deducti de https://emedicine.medscape.com/article/151456-overview

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]