Beriberi
Beriberi est morbus, effectus inopiae vitamini B1 (thyamini). Importat musculorum debilitatem, stomachi intestinorumque difficultates, arduam respirationem.
Nomen[recensere | fontem recensere]
Obscura est nominis beriberi origo, de qua plures exstant coniecturæ. Qui nominis originem apud Cingalenses? (Sri Lanka) defendunt, dicunt esse duplicem eiusdem verbi repetitionem: "debilis, debilis" vel "nequeo, nequeo". Alii dicunt esse verbum Arabicum "bhur-bhari", quod idem est atque "asthma nautica".
Historia[recensere | fontem recensere]
Anno 1630, Iacobus Bonitus, medicus Batavus, dum laborabat in insula Iava, invenit morbum, de quo agitur. In prima descriptione morbi beriberi nota, aiebat: "Afflictio nimis debilitans, quæ aggreditur homines, vocatur ab incolis beriberi".
Christianus Eijkman, medicus Battavus, primus demonstravit inops alimentum esse causam beriberi. Opus eius et amici sui Adolphi Vorderman, anno 1897, patefecit vitaminas. Christianus Eijkman, non cum Vorderman sed una cum Friderico Hopkins, anno 1929, præmio Nobeliano donatus est.
Vitamina B1 (tiamina), quam patefecerunt, magni momenti est ad cerebrum agendum, ad relaxandum nervorum systema et ad firmandum cordis musculum.
Signa[recensere | fontem recensere]
Consideranda sunt signa alterutrius beriberi generis:
Beriberi cardiacum[recensere | fontem recensere]
- Accelerat respirationem post corporis exercitationes
- Accelerat cor
- Intercludit animam noctu
- Tumescit crura
Beriberi nervorum[recensere | fontem recensere]
- Debilitat muscula
- Minuit pedum manuumque sensum
- Affert dolorem
- Impedit sermonem
- Vomitionem excitat
- Mentem confundit
- Movet invitos oculos
- Capit membra