Neptunus (planeta)
Repertus
apud Berlin Observatory
die 23 Septembris 1846
Res orbitales
Axis semimaior: 4 503 443 661±1 chiliometrum, 30.06992276 unitas astronomica
Aphelion: 4 537 039 826 chiliometrum
Perihelion: 4 459 753 056 chiliometrum
Argumentum perihelii: 44.96476227 gradus anguli
Excentricitas orbitalis: 0.009456
Inclinatio orbitalis: 1.77004347 gradus anguli, 6.43 gradus anguli, 0.72 gradus anguli
Longitudo nodi ascendentis: 131.78422574 gradus anguli
Anomalia media: 256.228 gradus anguli
Res physicae
Radius: 24 622±19 chiliometrum, 24 764±15 chiliometrum, 24 341±30 chiliometrum
Diametrum: 49 528 chiliometrum
Massa: 102 430±10 yottagram
Densitas: 1 638 gram per cubic centimetre
Volumen: 62 540 000 000 000 cubic kilometre
Area: 7 618 300 000 chiliometrum quadratum
Temperatura: 72 Kelvin
Neptunus (symbolus: ) est planeta octavus a Sole, et quidem ex notis planetis solaribus remotissimus. In Systemate Solari diametro est quartus a maximo, massa tertius a maximo, et densissimus planeta giganteus. Septendecies massam telluris habet, aliquantulum maiorem massam quam Uranus, vicinus geminus. Neptunus densior et corpore minor est quam Uranus, quia eius maiore massa plus compressionis gravitationalis in atmosphaera efficitur. Neptunus circa Solem semel in annis 164.8 movetur, medio interiecto spatio 30.1 unitatum astronomicarum (4.5 billionum chiliometrorum). E Neptuno deo marino Romano appellatur, et eius symbolus astronomicus est, modificatum Posidonis tridentis signum vel psi, littera Graeca.
Atmosphaera Neptuni praecipue ex hydrogenio et helio composita est, cum vestigiis methani, quo planetae caeruleus explicatur aspectus. Caeruleus color Neptuni vividior est Urano, qui similem methani copiam habet: nam ignotum quoddam elementum Neptunum colorare putatur. Neptunus etiam ventos fortissimos planetarum Systematis Solaris habet, rapiditate 2100 km/h mensos. Anno 1989, speculatro spatiali Voyager II praetervolante, in hemisphaerio meridiano Neptuni magna macula obscura apparuit, comparabilis cum magna macula rubra in Iove. Temperatura Neptuni in superioribus nubibus fere -218 °C (-360 °F) est. Nihilominus, medio planeta ferme 7000 °C (13 000 ºK) est, calidius solari superficie. Quod ad summe forma gasia et saxa in medio debetur.
Neptunus die 23 Septembris anno 1846 repertus est, et quidem primus planeta non observationibus empiricis sed potius praedictionibus mathematicis inventus. Nam Alexis Bouvard, astronomus Francicus, necopinatis vicissitudinibus quae in orbita Urani acciderunt, ad praesumendum adductus est orbitam eius perturbationi gravitatis planetae ignoti obnoxiam esse. Una tantum navicula sideralis Neptunum visitavit, nam Voyager II planetam die 25 Augusti 1989 praetervolavit.
In "Vision Missions Studies" (NASA) anno 2003 propositum est, ut missio "Neptunii Orbitri cum Speculatris" efficeretur, quae scientiam generis Cassini faceret. Quod opus apud Laboratorium Propulsionis Iactoriae et Californianum Institutum Technologiae factum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Inventio
[recensere | fontem recensere]Galilaei Galilaei astronomicae picturae eum primum Neptunum die 28 Decembris 1612, et denuo 27 Ianuarii 1613 observavisse ostendunt.[1]Ambobus temporibus, Galilaeus Neptunum cum stella fixa, eo apparente in coniunctione cum Iove in caelo nocturno, confudit. Quia is haec putabat, ei inventio tribui nequit. Tempore suae observationis primae, anno 1612, in caelo stabat quia retrogrado isto eodem die factus erat; quandoquidem annuum retrogradum cyclum inchoabat, Neptuni motio sic lentior erat ut cum Galilaei parvo telescopio detegeretur.
Anno 1821, Alexis Buvardus astronomicos Urani orbitae indices edidit. Subsecutae observationes deversiones de indicibus, Buvardum aliquod pertubans corpus hypothetizare? facientes, revelaverunt.? Anno 1843, Ioannes Couch Adams octavi planetae Uranum motionem efficere potentis orbitam calculavit. Suos calculos viro clarissimo Georgio Airyo, Astronomo Regio, qui ex Adamo clarificationem? quaesivit. Adamus responsionem adumbrare coepit sed nunquam eam misit.
Anno 1846, Urbanus Le Verrier, solutus ab Adamo, proprios calculos produxit sed difficultates in suorum civium "enthusiamum" hortandum etiam expertus est; eodem autem anno, Ioannes Herschelus mathematicae appropinquationi favit, et Iacobum Challem ut planetam quaereret suasit.
Post multam procrastinationem, Challis invitus inquisitionem mense Iulio 1846 inchoavit. Nihilominus, interea, Urbanus Le Verrier Iohannem Gottfridum Galleo ut planetam quaereret convicerat. Quamquam adhuc in Observatorio Berolinense studens, Henricus Arrestus nuper delineatam caeli graphicen, in loci ab Verrieri praedicti regione, comparari cum praesenti caelo posse suggessit ut planetae propria translocatio, aliena a stella fixa, perquireretur. Neptunus illa eadem nocte, 23 Septembris 1846 inventus a Ioanne Gottfrido Galleo est, in 1 ubi Verrier eum esse praedixerat, et circa 10° de Adami praedictione. Challis deinde se bis planetam Augusto observavisse concepit, eum indentificare nequiens propter casualem labori appropinquationem.
In inventionis expergefactione, quoddam certamen reipublicae causa inter Gallos et Britannos de homine qui primatum haberet et decus inventionis mereret. Tandem internationalis consensus ambos, Verrier Adamumque, coniuncte decus merere factus est. Nihilominus, quaestio nunc ab historicis iterum aestimatur, anno 1998 denuo inventis Neptuniis chartis (historicis documentis de Regio Observatorio Greenwichiano), quae apparenter iniurie ab astronomo Olino Eggeno per circiter tria decennia sibi sumptae erant et solum iterum inventae sunt (in eius possessione) statim post eius mortem. Documentis recensis, aliqui historici Adamum aequale decus quam Verrierum non merere nunc sugerunt.
Nominatio
[recensere | fontem recensere]Neptunus mox post inventum simpliciter "Uranum ulterior planeta" aut "Verrieri planeta" relatus est. Prima nomini suggestio de Galilaeo venit, qui "Iani" nomen proposuit. In Anglia, Challis nomen "Oceani attulit. In Gallia, Arago novum planetam "Verrierum" nominari suggessit, quod magna obstantia extra Galliam acceptum est. Gallica calendaria statim denuo nomen Herscheli Urano et Verrieri novo planetae introduxerunt.
Interea, separatis et independentibus occasionibus, Adamus nomen Georgii pro Urano mutare suggessit, dum Verrier (per Directorium Longitudinis) Neptunum suggessit novo planetae. Feredicus Georgius Guillermus Struvensis (1793–1864), aut forsit suus filius Ottus Guillermus Struvensis (1819–1905) pro isto nomine 29 Decembris 1846 dixit Academiae Scientarum Hagiopetropolitanae.? Propediem Neptunus internationaliter accepta nomenclatura fit. In mythologia Romana, Neptunus fuit deus maris, cum Graeco Posidone identificante. Mythologico nomini postulatio necessaria ut aliorum planetarum nomenclatura maneret videtur, quorum omnes, excepto Urano, antiquitus nominati sunt.
Planetarium nomen stella regalis maris in Sinica, Coreana, Iaponica, et Vietnamica linguis ad verbum vertitur (in Sinicis characteribus, in Coreanis).
In India, datur nomen planetae Varunae (Devanāgarī: वरुण, Varuṇa), deo marino in religione Vedica et mythologia Indica, Graecoromana in mythologia Posidonem vel Neptunum aequivalens.
Status
[recensere | fontem recensere]Neptunus post inventionem ad annum 1930 fuit planeta remotissimus. Plutone autem anno 1930 invento, Neptunus factum est planeta paenultimus, tempore a 1979 ad 1999 excepto, cum Pluto intra orbitum Neptuni motus est.[2] Inventio autem Cinguli Kuiperi anno 1992 disputationem generavit num Pluto debeat haberi planeta vel pars maioris cinguli structurae.[3][4] Anno 2006, International Astronomical Union, verbum planetae primum definiens et Plutonem planeta nanus classificans, fecit Neptunum iterum ultimum Systematis Solaris planeta.[5]
Structura
[recensere | fontem recensere]Massa et compositio
[recensere | fontem recensere]Cum 10.243×1025 kg Neptunus intermedium corpus inter Tellurem et maximos gigantes gasiosos: 17 Telluricas massas habet sed 1/18 massae Iovianae. Hic et Uranus crebro gigantis gasiosi subclassis putantur, quorum terminus "gigas gelidus" est, datis parva magnitudine et praecipuis compositionis dissimilitudinibus Iovi et Saturno.[6] In extrasolarium planetarum quaesitione, Neptuno velut metonymo utuntur: inventa corpora similis massae "Neptuni" crebro refertur,[7] sicut astronomi varios extrasolares "Ioves" referunt.
Neptunia atmosphaera praesertim hydrogenio, cum minore helii proportione, componitur; vestigialis quantitas methani etiam adest. Prominentis absorptionis taeniae methani in longitudines undae super 600 nm in rubra et infrarubra spectri portione eveniunt. Rubrae lucis absorptio atmosphaerico methano Neptuno caeluream varietatem dat.
Longissimus a Sole orbitans, Neptunus multum paucum calorem cum supremas atmosphaerae regiones cum -218 °C (55 K) accipit. Altius in gasiosis laminis, nihilominus, temperatura constanter auget. Velut cum Urano, caloris huius fons nescitur, sed discrepantia maior est: Neptunus remotissimus a Sole planeta est, non obstante, interna energia sua satis est ut rapidissimos ventos in Systemate Solare visos conducat. Aliquae explicationes quae possunt suggestae sunt, radiogenicum calorem e planetario nucleo, continuam radiationem relicti caloris illapsa materia geniti in spatium per planetarium ortum et gravitatoriarum undarum fractionem super troposphaeram includentes.
Interna structura structurae Urani similis est. Probabiliter nucleus planetarius est, qui circiter quindeciens Telluricas massas esse creditur, e fuso saxo et metallo saxi, aquae, ammoniaci et methani permixtione circumdatis consistens. Intensae pressiones gelidum huius circumdantis permixtionis elementum velut solida servat, adhuc cum magnis temperaturis prope nucleum. Atmosphaera, forsitan 10% aut 20% viae in centrum lata, praesertim hydrogenium et helium in magnis altitudinibus (80% et 19% respective?). Augentes methani, aquae et ammoniaci concentrationes[8] in inferioribus atmosphaerae regionibus inveniuntur. Gradualiter obscurior et formosior hic locus cum percalidis liquidis intestinis miscetur. Neptunio in media pressio miliones vicium maior quam Tellurica in superficie. Rotationalis velocitatis cum oblatitatis gradu comparatio eum massam minus concentratam in medium quam Uranum habere indicat.
Tempestas et campus magneticus
[recensere | fontem recensere]Inter Neptunum et Uranum dissimilitudo typicum? meteorologicae activitatis? planum est. Voyager navicula siderale praeter Uranum anno 1986 volante, iste planeta visualiter? sat suavis, dum Neptunus notabilia meteorologica res per Voyager pervolatum anno 1989 exhibet. Neptunia atmosphaera maximas venti velocitates in Systemate Solare notas habet, quae intestini caloris fluxu impulsae putantur, et tempestas extreme dynamicis procellosis systematibus, cum ventis circa 2100 km/h velocibus, fere supersonicas velocitates attingentibus, pingitur. Adhuc typiciores? venti in consociata aequatoriale regione velocitates circa 1200 km/h (750 mph) possidere possunt.
Anno 1989, Macula Obscura Magna, cyclonicum systema procellosum magnitudinis Eurasiae, NASAe Voyager II inventa est. Procella Ioviana Macula Rubra Magna videtur. Nihilominus, secundo die Novembris anni 1994, Telescopium Siderale Hubbleanum Maculam Obscuram Magnam in planeta non vidit. Attamen, nova procella Maculae Obscurae Magnae similis in planetario Septemtrionale haemisphaerio inventa est. Maculae Obscurae Magnae abitae causa ignoscitur. Possibilis theoria ut de planetario nucleo caloris transferentia atmosphaericum aequilibrium interruperit et exsistentia circulationis exemplaria.Scuterum alia procella, albus nubilaris circulus Meridionalior quam Macula Obscura Magna est. Cuius cognomen ei datum est cum primum detegeretur in mensibus ad Voyager obviam anno 1989 ducentibus: rapidior quam Macula Obscura Magna movetur. Subsecutae imagines nubes adhuc rapidiores quam Scuterum se moventes monstravit. Oculus Venefici / Macula Obscura 2 Meridionalis cyclonica procella est, secunda intensivissima? procella per occursum anni 1989. Initio tota obscura erat, sed cum Voyager planetam appropinquaret, fulgidum medium increbruit et videtur fere in omnibus maximae resolutionis imaginibus.
Una inter gigantes gasiosos altarum nubium umbras in inferius opacum nubilare tegmen iacientium praesentia est. Quamquam Neptunia atmosphaera valde dynamicior? Uranus est, ambo planetae ex eisdem gasiis et glaciebus fiunt. Uranus Neptunusque stricte gigantes gasiosi Iovis Saturnique similes non sunt, sed potius gigantes gelidi sunt, se maiorem solidum nucleum etiam e glaciebus factum habere significantes. Neptunus valde frigidus est, cuius temperaturae tam parvae quam -224 °C (-372 °F sive 49 K) in supremis nubibus anno 1989 fuerunt.
Neptunus etiam Uranus in magnetosphaera videtur, cum campo magnetico valide 47º prono comparato cum axe rotationale et compensatione saltem 0,55 radiorum (circiter 13 500 chiliometrorum) de planetario physico centro. Comparatis duorum planetarum campis magneticis, scientistae extremam orientationem in planetariis intestinis fluxus propriam posse et non Urani lateralis orientationis resultationem? putant.
Anuli planetarii
[recensere | fontem recensere]Caerulescentes colorati anuli circa caelureum planetam detecti sunt, sed valde minus substantiales Saturnianis sunt. Ubi anuli grege ab Eduardo Guinano ducto inventi sunt, ei incompleti? posse putati sunt; quod, attamen, Voyager 2 reprobatum est.
Hi anuli planetarii peculiarem arbustosam structuram habent, cuius causa in praesenti intellegitur sed quae gravitationali interactioni cum lunulis in orbita circa eos deberi potest.
Indicia ut anuli inperfecti essent primum in medio decennio 199 orta sunt, cum stellaris occultatio inventus esset, ut aliquando monstraret additum fulgorem maxime antequam et postquam planeta stellam occultaret. Voyager 2 imagines anni 1989 quaestionem solvit, ubi anulare systema varios graciles anulos continens inventum est. Extremus anulus, Adamus, tres prominentes arcus, hodie nominatos Libertatem, Aequitatem, Fraternitatem (Francogallice Liberté, Egalité, Fraternité), continet. Arcuum exsistentia multo difficilis intellegendo est quia motionis leges ut arcus in uniformem anulum in brevis temporis scalis propagarent praediceret. Gravitationales effectus Galateae, maxime sub anulo satelles, nunc arcus contingere creduntur.
Varii alii anuli Voyager 2 photomachinis detecti sunt. Praeter strictum Anulum Adams cum 63 000 km e Neptuni medio, Anulus Verrier (Anglice Leverrier) cum 53 000 km et latissimus, gracillimusque Anulus Galleus cum 42 000 km sunt. Delicatum externum spatium in Anulum Verrierum nominatum est Lassellus (Anglice Lassell); externo in margine Anulo Aragoni (Anglice Arago), cum 57 000 km, finitimum est.
Novae Telluricae baseos observationes anni 2005 nuntiatae Neptunios anulos valde instabiliores quam antea putatum monstrare videntur. Ante omnia. Libertas tam cito quam in saeculo uno abiturus videtur. Novae observationes nostram Neptuniorum anulorum intellectionem iacere in considerabilem confusionem videtur.
Observatio
[recensere | fontem recensere]Neptunus oculo nudo nunquam videri potest, cum inter magnitudines +7.7 et +8.0 nitore, qui Iovianis Galilaeis lunis, planeta nano Ceres et asteroidibus 4 Vesta, 2 Pallade, 7 Iride, 3 Iunone et 6 Heba superari potest. Telescopium aut potens binoculus Neptunum parvum caelureum discum cum Uranii simile aspectu solvent; caeruleus color de methano in eius atmosphaera venit. Eius apparenter parva amplitudo visualem eius studium duellum fecit; pleraque telescopica data finitiora erat donec Telescopium Siderale Hubbleanum et magna terrestris baseos telescopia cum optica adaptativa adveniunt.
Cum periodo orbitale (sid erea periodo) 164,88 Iulianorum annorum, Neptunus praesto redibit (semel ex eius inventione), ad eundem locum in caelo ubi inventus est anno 1846. Quod tribus dissimilibus vicibus accidet, una cum quarta in qua valde prope istum locum redibit. Die 11 Aprilis 2009 in prograda motione erit; die 17 Iulii 2009 in retrograda motione erit; et 7 Februarii 2010 in prograda motione. Etiam proximus anni 1846 inventionis loco, Octobri exeunte et Novembri medio ineunte anni 2010, redibit, ubi Neptunus de retrograda ad directam motionem in exacto Neptuni inventi gradu mutabit et tunc stationarius per eclipticam in 2 arcominutis in isto loco fuit (proximus 7º Novembris anni 2010). Ultima occasio fuit circiter proximis 165 annis in qua Neptunus in eodem inventionis loco erit.
Quod conceptu retrogradationis explicatur. Velut omnes planetae et asteroides in Systemate Solare ultra Tellurem, Neptunus retrogradationem aliquibus in locis per synodicam periodum fert. Praeter retrogradationis initium, alii eventus in synodica periodo oppositionem astronomicam, in progradam motionem reditum et cum Sole coniunctionem includunt.
Neptunus, in sua orbita circa Solem, in primum inventionis locum redivit Augusto anni 2011.
Exploratio
[recensere | fontem recensere]Proxima Voyager 2 (Anglice Voyager 2) appropinquatio Neptuno 25 Augusti anni 1989 evenit. Cum ultimus maximus planeta quam navicula sideralis visitare posset esset, decretum est fieri satelliti Tritoni propinquus supervolatus, neglectis traiectoriae consequentiis, similis eius qui Voyager 1 (Anglice Voyager 1) occursui cum Saturno et eius satellite Titane factus est. Imagines ad Tellus a Voyager 2 redditae factae sunt origo Neptune All Night, totius noctis programmatis televisifici PBS anno 1989 divulgati.[10]
Speculatrum spatiale etiam Maculam Obscuram Magnam invenit, postea abitam secundum Telescopii Sideralis Hubbleani observationes. Principio ipsa magna nubes esse putata, foramen in visibile nubilare tegmine esse deinde postulata est.
Neptunus vehementissimos ventos inter omnes Systematis Solaris gigantes gasiosos habet. In Systematis Solaris externis regionis, ubi Sol circa miliens debilior quam in Tellure fulget (adhuc valde fulgens cum magnitudine -21), quattuor gigantium ultimus omnes scientistarum exspectationes ad duellum provocavit.
Quisquis remotissimum e Sole minimam energiam ad ventos circumducendos capere exspectare posset. Venti in Iove iam centa chilometrorum pro hora attingunt. Potius quam ventos lentiores videant, scientistae rapidiores ventos (circa 1600 km/h) remotiore in Neptuno invenerunt.
Suggesta apparenti anomaliae causa ut, si energia producatur, turbulentia creetur ventos lentiores faciens (velut Iovianos). In Neptuno, attamen, sic pauca solaris energia est ut, ventis ortis, valde paulum renisus reperant, et summe magnas velocitates servare possint. Verumtamen, Neptunus magis energiam quam e Sole accipit radiat, et intestinus energiae fons his ventis indeterminatus manet.
Satellites
[recensere | fontem recensere]Neptuno sunt quatuordecim satellites noti.[11] Praecipui satellites Triton, Proteus, Nereis, Larissa, Hippocampus.
Facile maximus, et unus sic massivior ut sphaeroidalis sit Triton est, a Guillermo Lassello inventus maxime septendecim dies post Neptunum inventum. Omnibus aliis magnis planetariis satellitibus dispar, Triton retrogradam orbitam habet, quod eum captum esse et probabiliter semel Zonae Kuiperi obiectum fuisse indicat. Sic propior Neptuno est ut in orbita synchrona claudatur, et lente internum gyrum trahit et ad postremum destruetur ubi limitem Rocheanum assequatur. Triton frigidissimum obiectum est quod in Systemate Solare mensi sunt cum temperaturis -235 °C (38 K, -392 °F).
Neptuni secundus notus satelles (secundum distantiae ordinem), irregularis satelles Nereis, eccentrissimarum orbitarum unam cuiusvis satellitis in Systemate Solare.
Ab Iulio ad Septembrem anni 1989, Voyager 2 sex satellites novos circum Neptunum invenit, quorum irregulariter? formatus Proteus notabilis est quia tantae densitatis corpus in sphaericam formam propria gravitate non impulsus sit. Quamquam secundus massivissimus? Neptunius satelles, solum quadrans unius pro cento? Tritoniae massae est. Neptunii interni quattuor satellites, Naias, Thalassa, Despina, et Galatea, sic propiores orbitant ut in Neptuniis anulis sint. Proximus remotissimus, Larissa, principio inventus est anno 1981 cum stellam occultavisset. Quod anularibus arcibus attributum erat, sed cum Voyager 2 anno 1981 id observaret, satellite effectum esse inventum est. Quinque irregulares? satellites inventi inter annos 2002 et 2003 anno 2004 nuntiati sunt. Quia Neptunus Romanus deus marinus erat, planetarii satellites nominati sunt ex minoribus deis marinis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Britt, Robert Roy (2009). "Galileo discovered Neptune, new theory claims." NBC News. Accessus 20 Octobris 2021.
- ↑ Tony Long, "Neptune Moves Outside Pluto's Wacky Orbit," wired.com (2008) Jan. 21, 1979: Neptune Moves Outside Pluto's Wacky Orbit apud www.wired.com, inventum 13 Martii 2008.
- ↑ Paul R. Weissman, "The Kuiper Belt," Annual Review of Astronomy and Astrophysics, [1], inventum 4 Octobris 2006.
- ↑ The Status of Pluto: A clarification, International Astronomical Union (1999), [2], inventum 25 Maii 2006.
- ↑ versio interretialis (pdf) apud www.iau.org IAU 2006 General Assembly: Resolutiones 5 et 6, 24 Augusti 2006.
- ↑ Vide, exempli gratia, Alan P. Boss, "Formation of gas and ice giant planets," Earth and Planetary Science Letters, 2002, 202(3–4):513–523.
- ↑ C. Lovis, M. Mayor, Y. Alibert Y., et W. Benz, ESO - 2006 apud www.eso.org, Trio of Neptunes and their Belt, European Southern Observatory, 18 Maii 2006, accessus 25 Februarii 2008.
- ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [3] Libri Googles (Latine).
- ↑ Anglice Scooter.
- ↑ Cynthia Phillips Fascination with Distant Worlds, SETI Institute, 5 Augusti 2003, inventum 3 Octobris 2007.
- ↑ Williams, David R. (1 September 2004). "Neptune Fact Sheet". NASA. Inventum 20 Octobris 2021.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baum, Richard, et William Sheehan. 2003. In Search of Planet Vulcan: The Ghost in Newton's Clockwork Universe. Novi Eboraci: Basic Books. ISBN 0-7382-0889-2.
- Burgess, Eric. 1991. Far Encounter: The Neptune System. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-07412-3.
- Cruikshank, Dale P. 1996. Neptune and Triton. University of Arizona Press. ISBN 0-8165-1525-5.
- Elkins-Tanton, Linda T. 2006. Uranus, Neptune, Pluto, and the Outer Solar System. Novi Eboraci: Chelsea House. ISBN 0-8160-5197-6.
- Littmann, Mark. 2004. Planets Beyond, Exploring the Outer Solar System. Courier Dover Publications. ISBN 0-486-43602-0.
- Miner, Ellis D., et Randii R. Wessen. 2002. Neptune: The Planet, Rings, and Satellites. Springer-Verlag. ISBN 1-85233-216-6.
- Moore, Patrick. 2000. The Data Book of Astronomy. CRC Press. ISBN 0-7503-0620-3.
- Standage, Tom. 2000. The Neptune File: A Story of Astronomical Rivalry and the Pioneers of Planet Hunting. Novi Eboraci: Walker. ISBN 0802713637.
Nexus interni
- Neptuni Troiani, asteroides qui circa Lagrangianos Neptuni punctos moventur
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Neptune fact sheet." NASA.
- Arnett, Bill. "Neptune" ex nineplanets.org
- "Neptune." Episodium 63 Astronomy Cast.
- "Neptune Profile." Situs "Solar System Exploration." NASA.
- "Planets—Neptune." Dux puerilis.
- Merrifield, Michael; Bauer, Amanda (2010). Neptune. . Sixty Symbols (Brady Haran for the University of Nottingham)
.* "Neptune." The Planetary Society.
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |