Gas


Gas[1][2][3][4][5] (-asis, n.,[6] nom. pl. sive -asa sicut vās,[7] sive -asia;[8] vel indecl., n.[4]) sive gaz[9][10] (-azis, n.), sive gasum,[11][12] vel gasium,[13][5] est unus ex tribus statibus materiae classicis. Prope zerum absolutum quaelibet res corporea praeter helium-4 est solida; calore ei addito, in liquidum circa suum punctum liquefactionis liquescit (vide commutationem phasis); in gas circa suum punctum ebullitionis bullit; et, si satis calor addatur, statum plasmaticum intret, quo sui electrones adeo fiant energetici ut atomos parentes in gase relinquant.
Gas purum in atomis singulis consistere potest (e.g., gas nobile, aut gas atomicum sicut neon), in moleculis elementariis ex uno atomi genere genitis (e.g., oxygenium), vel in moleculis compositis ex variis atomis genitis (e.g., carbonii dioxidum). Mixtura gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut aer. Quod gas a liquidis solidisque distinguit, est magna singularum gasium separatio particularum, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.
Gas etiam materiae ipsae saepe dicuntur, si temperaturis nos ambientibus statum gaseosum ostendunt.
Distinctio inter gas et liquidum dependet ab existentia lineae transitionis, quae desinit in punctum criticum. Super punctum criticum, gas fit fluidum supercriticum.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Gas est vocabulum a Ioanne Baptista van Helmont inventum, qui, libro Ortus Medicinae inscripto, scripsit: “Ideo paradoxi licentia, in nominis egestate, halitum illum Gas vocavi, non longe a Chao veterum secretum”.[1] Cur gas per litteram ⟨g⟩ scripsisset ex eius more pronuntiandi pependit, quia littera ⟨χ⟩, prima consonans vocabuli Graeci χάος, Batavice non aliter enuntiatur quam ⟨g⟩.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Vocabulum a Ioanne Baptista Van Helmont(d)(en) Latine excogitatum. Cf. Van Helmont, I. B. ( []). Ortus medicinae (4a. ed.). Lugduni: Ioannes Ant. Huguetan & Guillielmus Barbier. p. 45: “Ideo paradoxi licentia, in nominis egestate, halitum illum ‘gas’ vocavi, non longe a ‘chao’ veterum secretum.”
- ↑ Cf. “.chem gas” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 15 [PDF].
- ↑ "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio: "In temperatura +17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et ceterae similes.
- 1 2 Indeclinabile in scripto De gas Hydrogenii Arseniati Natura et Indole, Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis. Volumen 16.
- 1 2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a. (2009).
- ↑ Cf. Williams, Carolus Iacobus Blasius (). Dissertatio chemico-physiologica de sanguine ejusque mutationibus. Edinburgi: Ioannes Moir. p. 30: “vel in gasibus quae nulla actione sanguinem afficiunt, ut puta azotico, servatur.”
- ↑ Adam, Adamus (). Disputatio chemico-medica inauguralis, de acido nitrico, ejusque in medicina usibus. vol. 2. Edinburgi: Ioannes Moir. p. 2: “in gasa oxygenea et nitrogenea resoluto”. Ibidem ablativus pluralis est “gasibus” (“gasibus commistis”).
- ↑ Cf. Williams, Carolus Iacobus Blasius (). Dissertatio chemico-physiologica de sanguine ejusque mutationibus. Edinburgi: Ioannes Moir. p. 44: “… vix inter eas ita distet, ut quoad gasia res aliter se gerat.” Ibidem ablativus pluralis est “gasibus”.
- ↑ Cfr. "Gaz hydrogeno-phosphoratum precipue discernitur ...", apud Jaeger, Hermann Joseph (1816). Tractatus physico-medicus de atmosphaera et aere atmosphaerico: nec non de variis gazis, vaporibus, effluviisque in eis contentis, respectu eorum in corpus humanum effectuum. Coloniae Agrippinae: Rommerskirchen. p. 127
- ↑ Cfr. "... et immersione longiore omnino gaz oxygenum evanescebat ...", apud de Candolle, Augustin Pyramus (1802). Astragalogia. Lutetiae: sumptibus Joann. B. Garney. p. 11
- ↑ Vox Latina; Vilborg; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Zdeněk Quitt, Pavel Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum, Publica Domus Editoria Paedagogica, Praga (1992)
- ↑ PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad gasa spectant. |
Fluidum · Gas · Plasma · Condensatum Bosenianum-Einsteinianum · Aerosol
Liquidum · Colloide · Emulsio · Microemulsio · Spuma · Sol · Superfluidum
Crystallum liquidum · Status isotropicus · Status nematicus · Status smecticus · Status chiralis · Status columnaris
Solidum · Crystallum · Supersolidum · Vitrum · Plasticum · Gelatum · Spuma solida
Magnes · Ferromagnes · Paramagnes · Diamagnes · Vitrum turbinum
Gellium · Insulatrum · Conductrum · Semiconductrum · Superconductrum
