Varanasi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Varanasi milia peregrinatorum Hinduanorum quotannis ad se trahit.

Vārāṇasī[1] (ita Sanscrite: वाराणसी) sed vulgo बनारस Banārasa et interdum काशी Kāśī, est urbs ad laevam sive occidentalem Gangis fluminis ripam in civitate Uttar Pradesh Indiae, ab Hinduibus, Buddhistis, Iainisque sancta habita, una ex veterrimarum mundi continenter incultarum urbium.[2]

Cultura Varanasorum cum Gange religiosoque fluminis pondere arte coniungitur. Multi insignes philosophi, poetae, scriptores, et musici Indici Varanasis habitabant vel habitant, inter quos Kabir, Ravi Das, Munshi Premchand, Jaishankar Prasad, Acharya Ram Chandra Shukla, Pandit Ravi Shankar, Girija Devi, Hariprasad Chaurasia, et Ustad Bismillah Khan. Tulsidas suas Ramacharitamanas ibi scripsit, et Gautama Buddha suam primam contionem in loco Sarnath prope Kasos habuit. Ayurveda Varanasis orta fuisse dicitur.

Mark Twain, scriptor Americanus, scripsit: "Benares est historiá grandior, memoriá grandior, etiam fabulá grandior, et bis grandis quam omnes coniunctim videtur."[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Secundum fabula, urbs a Domino Shiva, deo Hinduano, condita est abhinc circa annos 5000.[4]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Homines ritus Hinduanos exsequuntur apud unum ex ghatis Varanasis

Urbs Sacra[recensere | fontem recensere]

Varanasi a multis habetur sanctissima in Hinduismo urbs, una ex sacrissimis peregrinationis locis Hinduibus omnium sectarum, et una ex quattuor locorum peregrinationis a Gautama Buddha ipso designatorum (alii sunt Bodh Gaya, Kushinagara, Lumbini). Plusquam 1 000 000 peregrinatores urbem quotannis visitant. Hic sunt sacraria Domini Kashi Vishwanathae (demonstrationis Domini Shivae) et unius duodecim Domini Shivae Iotirlingarum venerabilium.

Prope Varanasos patet Sarnatha, locus reservationis cervorum ubi Buddha primam contionem de principiis Buddhismi habuit. Stupa Dhameka est una ex paucarum stuparum ante Ashokam quae iam patet, quamquam solum fundamenta exstant.

Economia[recensere | fontem recensere]

Demographica[recensere | fontem recensere]

Peregrinatio[recensere | fontem recensere]

In cultura populare[recensere | fontem recensere]

In Rigveda, urbs nominatur Kasi vel Kashi 'Lucidus'.

Vanarasi commemoratus est in:

Multi Hindua, Varanasos esse 'Medium Universum Rerum' putantes, eum "Caput Omnium Banaras" appellant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dioecesis Varanasiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. http://www.britannica.com/eb/article-9074835/Varanasi, "Varanasi," Encyclopædia Britannica Online (inventum 6 Martii 2008).
  3. Mark Twain, Following the Equator: A journey around the world, Hartford, Connecticut: American Publishing Company, 1897, ISBN 0-404-01577-8), caput 50; http://www.literaturecollection.com/a/twain/following-equator/ (inventum 7 Februarii 2007)
  4. Richard Lannoy, Benares Seen from Within (University of Washington Press, 1999, ISBN 0-295-97835-X).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]