Hyderabadum

Latinitas bona
Coordinata: 17°22′12″N 78°28′48″E / 17.37°N 78.48°E / 17.37; 78.48
E Vicipaedia
Wikidata Hyderabadum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 17°21′42″N 78°28′29″E
Numerus incolarum: 9 305 000
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale: హైదరాబాద్, حیدر آباد‎

Gestio

Procuratio superior: Hyderabad district

Geographia

Superficies: 650 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Gabae, Casanum, Suwon, Mantua, Riverside, Indianapolis, Medellium, Montgomery County

Hyderabadum[1][2] (scriptura Telugu హైదరాబాదు; Devanagari हैदराबाद Haidarābāda) est urbs Indiae circiter 3 654 900 incolarum et civitatum Āndhrae Pradeśae Telangānāeque caput.

Clima[recensere | fontem recensere]

Monumentum Charminar appellatum, signum urbis

Sicut Telangānāe parti maximae, Hyderabado clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, imbribus pluribus sub hippalo a mense Iunio ad Septembrem incidentibus; temperatura aëris media mensibus Decembri et Ianuario 22° atque mense Maio 33°, minima inter 15° et 26°, maxima inter 28° et 39°, sed minima extrema usque hodie nota 6.1° die 8 Ianuarii 1946, maxima extrema 45.5° die 2 Iunio 1966; pluviis mense Decembri ad 6 mm tantum, mense Augusto 179 mm, toto anno non minus quam 828 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 241.5 mm die 24 Augusti 2000; diebus pluviosis per annum totum fere 64 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 37% mense Aprili et 74% mense Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Augusto 137, mense Ianuario 279, per annum totum 2 729 repertis.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "postridie prima luce morbo quidem immunis, non autem terrore, ad Hyderabadum profecta est" (p. 11 apud Google Books)
  2. Vb. adiect. "Hyderabadensis", cf. "Archidioecesis Hyderabadensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De urbe hodierna
Topographica
  • "Hyderabad" in Walter Hamilton, The East India Gazetteer (Londinii: Murray, 1815) textus
  • "Hyderabad City" in William Stevenson Meyer et al., The Imperial Gazetteer of India (2a ed. 26 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1908-1931) textus
  • "Hyderabad" in A Handbook for Travellers in India, Burma, and Ceylon (8a ed. Londinii: John Murray, 1911) Textus
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hyderabad spectant.


Indiae urbes milies milium incolarum