Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Pune

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Pune
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Numerus incolarum: 3 115 431±0
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 710 000 000 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vacoas-Phoenix, Fanum Sancti Iosephi, Fairbanks, Brema, Tromsonda, Nagoya, Civitas Capitis, Fairbanks North Star Borough

Puṇe[1] sive scriptura devanagari पुणे (Anglice olim Poona)[2] est urbs civitatis Mahārāṣṭrae secunda, Indiae omnis nona quo ad numerum habitantium pertinet, incolis 3 124 458 anno 2011. Hoc loco iam urbs vel oppidum saeculo IX crevisse censetur. Haud longe distabat templum rupestre deo Sivae sacratum, nomine Pataleśvara, saeculo VIII excavatum, quod hodie intra limites metropolitanas stat. Saeculo XVIII Pune urbs capitalis facta est imperii Marāṭhārum, sed saeculo XIX magnum exercitús Societatis Indiae Orientalis et regiminis Britannicae castrum militare saeculoque XX sedes dioecesis meridianae exercitús olim Britannici, denuo Indici liberi.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Templum rupestre Pataleśvara, deo Sivae sacratum, saeculo VIII excavatum
Aedificium universitatis Puneensis principale

Incolarum urbis Pune religioni Hinduicae haerent 79%, Islamicae 11%, Buddhisticae 4%, Iainicae 2%, Christianae 2%.

Templum Devadeveśvara Hinduicum urbis ipsius antiquissimum, anno 1749 confectum, summo monte Parvatī[mr] stat, deis Sivae et coniugi Pārvatī[en] sacratum. Templum Caturśrungī[en], novellae deae Caturśrungī sacrum, saeculo fortasse XVII conditum sed recentius restructum, locus est peregrinationis quibus diebus feriae Navaratri celebrantur. Templum Dagadūśeṭha Haḷavāī[mr], anno 1893 e munificentia dulciarii illius nominis ad honorem dei Ganeśae constructum, quotannis ad ferias huius dei celebrandas frequentatur.

Inter meschitas Islamicas urbis Pune maxima et frequentatissima, Chand Tara Masjid, est sedes societatis religiosae Sunniticae Tablīghī Jamāʿat.

Ecclesia Sanctae Mariae[en], templorum Christianorum pagi Puneensis antiquissima, anno 1825 in oppido Ghorpuri iuxta castrum militare aedificata, communioni Anglicanae haeret. Pune est sedes dioecesis Poonensis Catholicae, anno 1886 erectae, cuius praesens episcopus est Thomas Dabre. Ecclesia Catholicorum[en] iam anno 1850 ad usum militum constructa et S. Patricio dedicata anno 1887 in cathedralem rite conversa est.

In hac urbe anno 1854 constitutum est Collegium Ingeniariae Puneense, scholarum huius disciplinae in India secunda quo ad antiquitatem pertinet, cuius aedificium principale anno 1865 constructum est. Non ante annum 1948 universitas Puneensis condita est iussu regiminis civitatis Mahārāṣṭrae in eodem domo iisdemque agris ubi olim gubernatores Britannici Bombayenses hippalo saeviente recedebant. Domus (Governor's House) anno 1864 constructum est. Geruntur autem sub aegide huius universitatis ab anno 1948 Collegium Fergusson, iam anno 1885 a societate educativa Deccanensi constitutum, atque ab anno 1949 Bṛhanmahārāṣṭra Collegium Commerciale[en], ab eadem societate anno 1943 inauguratum.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Pune ab urbibus Indiae aliarumque civitatum per aëroplana attingitur quae ad aëroportum Puneensem descendunt iuxta oppidum Lohegaon. Ab Abu Dhabi, Dubai, Francofurto urbibus longinquioribus ad Pune volatu directo itur, atque ab urbibus Indicis Amedebato, Bengaluro, Bhopala, Calcutta, Cochino, Dellio, Goa, Hyderabad, Iaipura, Indore, Lakhnau, Maderaspatano, Nagpur, Raipur, Srinagar, Trivandro.

Tramina ferriviaria Pune petunt ab urbibus Indicis Allahabado, Bengaluro, Bhubaneswar, Cochino, Coimbatore, Darbhanga, Dellio, Goa, Gwalior, Howrah, Hyderabad, Jammu, Jamshedpur, Kanpur, Maderaspatano, Mumbai, Nagpur, Patna, Trivandro, Varanasi. Ferrivia suburbana Puneensis tramina agitat a media urbe usque ad Talegaon et Lonavla. Laophoria ad societates publicas duas pertinentes intra pagum urbanum et ad urbes Mahārāṣṭrae omnis eunt, hae societatis Maharashtra State Road Transport Corporation, illa Pune Mahanagar Parivahan Mahamandal Limited.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Pune clima est semiaridum calidum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes tres divisum, videlicet aestatem a mense Februario, hippalum ab Iunio, hiemem a Novembri; temperatura aëris media mense Maio 30°, Decembri 20°, a mense Iunio ad Septembrem hippalo regente 25°, temperatura minima inter 11° et 23°, maxima inter 27° et 38°; pluviis mense Ianuario nullis, mense solo Septembri ad 187 mm, toto anno ad 722 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 50 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 36% (mensibus Martio et Aprili) et 82% (mense Augusto) reperta.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Puneensis", cf. nomen biologicum Circumoncobothrium puneensis
  2. Inde vb. adiect. Latinum "Poonensis", cf. "Dioecesis Poonensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gazetteer of the Bombay Presidency. Vol. 18: Poona. 2 partes. Bombayae: Government Central Press, 1885 Pars 1 pars 2 apud archive.org
  • "Poona" in A Handbook for Travellers in India, Burma, and Ceylon (8a ed. Londinii: John Murray, 1911) Textus
  • "Poona City" in William Stevenson Meyer et al., The Imperial Gazetteer of India (2a ed. 26 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1908-1931) textus
  • "Poonah" in Walter Hamilton, The East India Gazetteer (Londinii: Murray, 1815) textus
  • The Poona guide and directory. 1922 Textus apud archive.org
  • Arthur Crawford, Our troubles in Poona and the Deccan. Westmonasterii: Constable, 1897 Textus apud archive.org
  • Edward F. Elwin, Indian jottings, from ten years' experience in and around Poona city. Londinii: Murray, 1907 Textus apud archive.org
  • Rao Bahadur D. B. Parasnis, Poona in bygone days. Bombayae: The Times Press, 1921 Textus apud archive.org
  • P. B. Sawant, The City of Poona. Pune: University of Pune, 1978
  • L. W. Shakespear, A Local History Of Poona and its Battlefields. Londinii: Macmillan, 1916 Textus apud archive.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Saeptum dioecesis meridianae exercitús Indici memoriale
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pune spectant.
Indiae urbes milies milium incolarum