Proscriptio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"The Proscribed Royalist": pictura de rebus in Anglia anno 1651 gestis ab Ioanne Everett Millais anno 1853 facta

Proscriptio apud Romanos antiquos fuit proclamatio publice inscripta de bonis cuiusdam venditandis. Bis tamen civilibus bellis saeculi I a.C.n. proscriptiones de civibus Romanis quibusdam ad libidinem interficiendis a victoribus, postquam Romam ceperunt, factae sunt :

Quid sit proscriptio a Sylla triumvirisque edicta[recensere | fontem recensere]

Sylla et triumviri nomina inimicorum quos interficiendos iubebant tabulis dealbatis inscribebant quas in publico proponebant (hoc est 'pro-scribere'). Quorum nomina in tabulis legebantur "aqua et igni interdicebantur" : quo edicto eos domo accipere, tegere, occultare, cibo sustentare omnes vetabantur. Si qui secus fecerant eisdem poenis atque proscripti obnoxii erant. Si qui autem caput unius ex eis referebant, praemia accipiebant, ipsa capita ad Rostra in Foro exponebantur, omnibus terrori ut essent. Si triumvirum edictum proscriptionis legere volueris, invenies apud rerum gestarum scriptorem Appianum[1] ab ipso Graece conversum.

Re vera non tantum inimici sed etiam homines insontes et divites bonorum publicandorum causa proscribebantur (plerique senatores aut equites erant). Multi quoque qui proscripti non erant sive per errorem sive per fraudem malivolentiamque necabantur. Multi invicem anno 43/42 a.C.n. proscripti effugere potuerunt dum ad Sextum Pompeium, qui tum classe collecta mari potiebatur et Siciliam in dicionem suam redegerat et omnes fugitivos benigne accipiebat tuebaturque, transeunt. In quorum numero fuere qui in pristinam dignitatem postea restituti ad consulatum censuramque pervenerint vel claris sacerdotiis ornati sint. Nam ipsi triumviri nomina quaedam e tabulis eradere, alia in eorum locum addere solebant[2]. Nec mirum igitur si qui moralia documenta ex historiis capere solent, ut Valerius Maximus vel etiam Appianus quarto libro Romaïkon, multa exempla sive sceleratissimae proditionis sive mirabilis fidei e casibus illorum miserrimorum temporum duxerunt, de vicissitudinibus fortunae ut taceam...

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bell. civ. IV,8-11.
  2. Cassius Dio XLVII,12.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: Ecole française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) Hic legere potes
    • 'La terreur comme mode de gouvernement (au cours des guerres civiles du Ier siècle a.C.)' in Terror et pavor : violenza, intimidazione, clandestinità nel mondo antico : atti del convegno internazionale, Cividale del Friuli, 22-24 settembre 2005 (curante Gianpaolo Urso), Pisae, 2006 : 247-264. Hic legere potes