Jump to content

Missa Papae Marcelli

E Vicipaedia

Missa Papae Marcelli est compositio musica quam Ioannes Petriloysius Praenestinus anno 1562 composuit ad honorem papae Marcelli II, qui post brevissimum pontificatum mortuus erat. Hanc missam nonnulli musicae periti culmen vocant artis eius. Adhuc hodie, Missa Papae Marcelli saepe secuta? est, et usque ad Papam Paulum VI in missa coronationis pontificis canta est.

De genesi huius missae Ioannes Pfitzner, compositor Germanus, operam Palestrina scripsit, cuius libellum ipse fecit nisus traditione legendaria, in vero esse diu putata: patres Concilii Tridentini cum in rixas incidissent, qualis musica ecclesiastica esse oporteret, in aporiam inducti Praenestinum cogebant, ut novam faceret missam compositoribus in exemplum intuendam. Ille diu cunctatus tandem ut iussus erat hunc laborem adiit, et creandi adflatu furoris una et eadem nocte missam perfecit. Quo opere artificiosam musicam ecclesiasticam in tempora futura servavit. Haec opera, a compositore Musikalische Legende (latine 'legenda in musica') appellata, anno 1917 Monaci primum acta clarissum operum Pfitzneri in scaena producendorum est.


Missa Papae Marcelli - I. Kyrie
Missa Papae Marcelli - II. Gloria
Missa Papae Marcelli - III. Credo
Missa Papae Marcelli - IV. Sanctus, Giovanni Pierluigi da Palestrina
Missa Papae Marcelli - V. Agnus Dei I
Missa Papae Marcelli - VI. Agnus Dei II

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Irving Godt, "A New Look at Palestrina's Missa Papae Marcelli" in College Music Symposium vol. 23 no. 1 (1983) pp. 22–49 JSTOR