Wernherus von Braun

E Vicipaedia
(Redirectum de Wernher de Braun)
Wikidata Wernherus von Braun
Res apud Vicidata repertae:
Wernherus von Braun: subscriptio
Wernherus von Braun: subscriptio
Nativitas: 23 Martii 1912; Wyrzysk
Obitus: 16 Iunii 1977; Alexandria
Patria: Germania nazistica, Civitates Foederatae Americae, Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Res publica Foederalis Germaniae
Nomen nativum: Wernher Magnus Maximilian Freiherr von Braun

Familia

Genitores: Magnus Baro de Braun; Emmy von Braun
Coniunx: Maria von Braun
Proles: Margrit von Braun

Memoria

Sepultura: Ivy Hill Cemetery

Wernherus von Braun (vulgo Wernher Magnus Maximilian Freiherr von Braun; natus die 23 Martii 1912, mortuus die 16 Iunii 1977) fuit illustris machinator[1] Germanicus, qui magnam operam creationi radiorum igniferorum[2] dedit.

Rochetas [3] aedificandas curavit primum in Germania in secundo bello mundano, deinde in CFA.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater eius Magnus Baro de Braun fuit, Administer Imperii Victus et Agriculturae anno 1932/1933. Iam iuvenis in ludo de rochetis et navigationibus per spatium cosmicum somniavit. Anno 1934 ad dignitatem doctoris philosophiae universitatis Friderico-Wilhelmina promotus est. Anno 1937 socius NSDAP, anno 1940 socius SS factus est sicut multi eius status homines. Ab anno 1936 usque ad Februarem 1945 in Peenemünde rochetam aggregatum 4 ("V2") construxit.

Confecto bello se cum collegis CFA Americanis tradidit. In CFA aedificationem maximae rochetae "Saturn" vocatae direxit. Anno 1977 cancri morbo mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) (translatio verbi ingegnere).
  2. [1] Italice: razzo 'radius ígnifer'.
  3. http://www.dicocitations.com/definition_littre/38618/Roquet.php

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Wernherum von Braun spectant.


Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!