Latinitas bona

Mari El

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Mari El
Res apud Vicidata repertae:
Mari El: insigne
Mari El: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 56°42′0″N 47°52′0″E
Nomen officiale: Марий Эл
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Russia
Territoria finitima: Regio Novogardiensis Inferior, Kirov Oblast, Tatarstania, Tschuvassia

Forma

Area: 23 200 chiliometrum quadratum
Caput: Joškar-Ola
Subdivisiones: Yoshkar-Ola Urban Okrug, Volzhsky District, Mari El Republic, Gornomariysky District, Zvenigovsky District, Kilemarsky District, Kuzhenersky District, Mari-Tureksky District, Medvedevsky District, Morkinsky District, Novotoryalsky District, Orshansky District, Paranginsky District, Sernursky District, Sovetsky District, Yurinsky District, Kozmodemyansk Urban Okrug, Volzhsk Urban Okrug

Gubernium

Praefectus: Alexander Yevstifeyev
Consilium: State Assembly of the Mari El Republic

Vita

Incolae: 685 852, 682 333
Sermo publicus: Russica, Linguae Mari
Zona horaria: UTC+3, UTC+3

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Mari El Republic

Sigla

Siglum autoraedarum: 12

Tabula aut despectus

Mari El: situs

Res publica Mari El[1] (Russice Республика Марий Эл, linguis Mari Марий Эл Республик vel Мары Эл Республик) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1920 ut regio autonoma creatum, anno 1936 in rem publicam autonomam transformatum, ab anno 1993 autem statum et nomen hodiernum tenens, et ab anno 2000 in districtum (circulum) foederalem Subvolgensem Russicum inclusum.

Res publica Mari El, cum regione Kirovensi in septentrione et oriente, re publica Tatarstania in meridie-oriente et re publica Tschuvaschica in meridie-occidente atque regione Novogardiensi Inferiori in occidente contermina, aream 23 375 km2 habet.

Rei publicae Mari El sunt circa 686 milia incolarum (anno 2016), quorum (secundum censum anni 2010) 45,1 % Russi, 41,8 % homines gentium duarum Mari (olim Tscheremissi[2] vel Czeremissi "Logovi" et "Nagorni"[3] nominabantur) et 5,5 % Tartari sunt. Linguae Mari "Logovorum" (olim ut lingua Tscheremissa[2] nota) atque Mari "Nagornorum" et lingua Russica publicae sunt.

Metropolis et urbs maxima rei publicae est Joškar-Ola.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Марий Эл (Марийская) республика - Respublica Mari El (Mari)"[1]; "Mari El"[2]
  2. 2.0 2.1 "Tscheremissi" et "lingua Tscheremissa" [3]
  3. "Czeremissi Logovi" et "Czeremissi Nagorni" [4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Mari El spectant.