Manuscriptum illuminatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vergilius Vaticanus (Roma, circa annum 400, dextra: mors ab ipsa Didone conscita).
Pagina dedicationis Dioscoridis Vindobonensis (fol. 6 verso; ante annum 512).
Codex Geronis (Augia insula, circa annum 970, pagina dedicationis: scriptor Anno Geroni librum dat).

Manuscriptum illuminatum[1][2] est manuscriptum, in quo textus ornamentis ut puta litteris initialibus, marginaliis, picturis (raro Latine, saepissime autem his diebus miniaturis nominatis) auctus est. Ut ex citationibus apud Du Cange collectis videri potest, "illuminare" medio aevo non solum pingere, sed saepius auro vel argento ornare significavit; his diebus hic terminus ad quaelibet manuscripta ornata sive picturis aucta transfertur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ars librorum pingendorum una cum codice ex saeculo secundo orta est voluminibus pictis praecedentibus. Postquam Imperium Romanum Occidentale exstinctum est, ea ars quamvis rationibus mutatis a scriptoribus Byzantinis usque ad saeculum decimum quintum continuata est. Ars byzantina etiam magnam vim ad partes Asiae occidentalis, Paeninsulam Balcanicam, Russiam et quodam modo etiam ad artem Coptiacam habuit.

In Occidente sive Europa Latina procedentibus saeculis magna facta est generum pingendi sive illuminandi commutatio: Medio aevo ineunte manuscripta rationibus artis Merovingicae ac Hiberno-Saxonicae ornata sunt. Renovatione Carolingiana pictura byzantina maximi momenti erat. Progreditur ars librorum pingendorum in Regno Francorum orientalium. Ars Romanica prima scholas pingendi regionales propriis communibus in unum genus Europaeum coniunxit. Postquam Ars Gothica in Francia et Anglia circa annos 1160/1170 nata est, scriptores sive pictores Francici per saecula sequentia iter gubernaverunt.

Typographia inventa usus ornamentorum (ut puta litterarum initialium, rubricarum, picturarum) cito decrevit.

Etiam aliae culturae libros variis modis ornaverunt, inter quas et Islamica, quae ex saeculo undecimo libros ornamentis et calligraphia instruxit. In America praecolumbiana propria librorum pingendorum traditio fuit, cuius reliquiae sunt pauca Aztecorum ac Mayarum manuscripta.

Confectio manuscriptorum illuminatorum[recensere | fontem recensere]

Medio aevo libri plerumque in monasteriis confecti sunt. Postquam scriptor textum scripserat, pictor penna ac penicillo ornamenta adiunxit. Initio scriptor erat et pictor, paulatim autem collegium pictorum sive miniatorum crevit. Cum color, qui primo ruber erat, rubrica appellatus sit, ex saeculo undecimo scriptores etiam rubricatores et pictores illuminatores dicti sunt. Scribebatur et pingebatur in pergamena vel carta bombycina[3]. Atramentum ex fuligine lucernae et cummi mixtum, colores varii albo ovi, cummi vel glutino temperati sunt. Ornamenta initio formas plantarum animaliumque imitantes picturaeque interdum textum respexerunt; artifices autem saepe ingenium secuti res fictas descripserunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide vocem "illuminare": du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294a. [1], et "illuminatio": du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 294b. [2].
  2. Manuscripta illuminata: Brepols [3].
  3. vide Art. Bombyzinpapier [4]
  4. Caput partim vocem "Miniatur" (Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 13. Leipzig 1908, S. 873-876) [5] sequitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad manuscripta illuminata spectant.