Levi (tribus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Duodecim tribus Israël
Hebraice Latine
1. רְאוּבֵן Ruben
2. שִׁמְעוֹן Simeon
3. לֵוִי‎ (Levi)
4. יְהוּדָה Iudas
5. דָּן Dan
6. נַפְתָּלִי Naphtali
7. גָּד Gad
8. אָשֵׁר Aser
9. יִשָּׂשכָר‎ Issachar
10. זְבוּלוּן Zabulon
11. יוֹסֵף (Ioseph)
11.a מְנַשֶּׁה Manasse
11.b אֶפְרַיִם Ephraim
12. בִּנְיָמִין Beniamin
Levites, qui legem Domini recitat (1873, delineatio)

Levi (Hebraice לֵוִי) secundum Thanach sive Vetus Testamentum est unus e duodecim filiis Iacobi patriarchae et auctor generis tribus Levi sive Levitarum, qui ad Duodecim tribus Israël pertinent. Levitae (הַלְוִיִּם "Levitae" vel בְּנֵי לֵוִי "filii Levi") progeniem tribus Levi aut templi (Hierosolymitani) ministros valere potest. in libro Deuteronomii una cum viduis et orphanis ad pauperes numerantur, qui adiuvandi sunt (Dtn 16,11).

Traditio biblica[recensere | fontem recensere]

In libro Genesis Levi est tertius Liae et Iacobi filius (Gen 29,34). Ei tres filii sunt: Gerson et Caath et Merari (Gen 46,11).

In narratione admodum antiqua Levitae armati procedunt: Una cum tribu Simeon omnes masculos urbis Sichem interfecerunt, ut Dinam sororem, quae ibi violata esset, ulciserentur (Gen 34,25-29); quamobrem a Iacobo ante mortem eius benedicti non sunt, immo iis dispersio denuntiata est (Gen 49,5-7):

5 Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. 6 In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel.

Deuteronomium ut Levitae possessione fundi careant postulat, quod Deus ipse sit hereditas tribus Levi (יְהוָה הוּא נַחֲלָתוֹ; cf. Dtn 10,9; Dtn 12,12; Dtn 14,27; Dtn 18,1; Jos 13,33). Per compensationem iis 48 urbes in territoriis aliarum tribuum attributae esse dicuntur ((Jos 21,1-42 et alibi). Num ita factum sit, in Scientia Biblica disputatur.[1] Sunt etiam loci biblici, ubi Levitas possessionem fundi habuisse affirmatur (Num 2,17; Ez 48,[12.]22; cf. 1Chr 9,18; Edsr 8,15; Neh 13,10); etiam de Levitis in agris habitantibus mentio fit (Neh 7,72; Neh 11,20; Neh 12,27).

Secundum Dtn 18,1–8 Levitae ad templi ministerium electi sunt et ex iis, quae immolantur, vivant.

1 Non habebunt sacerdotes levitae, omnis tribus Levi, partem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent 2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum, 4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.

In Deuteronomio vox "Levites, qui intra portas tuas est" in usu est (ut puta Dtn 12,12) et saepe una cum aliis personis miseris (peregrino, vidua, orphano) memoratur, quod et ille tamquam peregrinus in urbibus Israel vivit. Praeterea saepe "sacerdotes levitae" (הַכֹּהֲנִים הַלְוִיִּם) appellantur (Dtn 18,1 et al.), ex quo liquet hac in traditione Levitae sacerdotes habitos esse.

Contra in 18,2-7 Levitae aliis sacerdotibus, scilicet filiis Aaron, subditi et ministri eorum esse debent. Ibi legitur:

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3 Excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4 Sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi conventus et in omni ministerio eius; alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. 6 Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur.

Traditio Rabbinica[recensere | fontem recensere]

In Iudaismo Orthodoxo Levitis sunt plures praecepta, quorum maxima pars autem templo deleto adhiberi nequeunt, licet in Thora legenda primas partes agant. Iis saepe est nomen Levi vel Levy sive Halevi necnon Halevy. Praenomen Levi autem inter omnes Iudaeos usitatum est.

In Iudaismo reformato discrimen unter sacerdotes, Levitas et reliquos Iudaeos hodie neglegitur.

Traditio Catholica[recensere | fontem recensere]

In ritu Ecclesiae Catholicae Romanae ante Concilium Vaticanum Secundum diaconi et subdiaconi Levitae appellati sunt, cum sacerdoti in missa sollemni assistebant.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seebasss, H., 1991, Art. Levi / Leviten, in: TRE, Berolini et al., vol. 21, 36-40
  2. De ceremoniis sacris Hebdomadæ Sanctæ aut cum Levitis aut sine Levitis peragendis, etc

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Klaus Grünwaldt: Levi. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 4, Bautz, Herzberg 1992, ISBN 3-88309-038-7, Col. 1565–1572.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Antje Labahn: Levi / Leviten. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.