Jump to content

Idololatria

E Vicipaedia
Media parte, statua aerea Moloch, dei antiqui Chanaaniti, Ammoniti, et Poeni, similitudo ranae-hominis cornibus, alis, tribusque oculis praediti.

Idololatria[1] (Graece εἰδωλολατρεία, ab εἴδωλον 'idolum' et λατρεύω 'colo, servio') est veneratio idoli vel rei corporealis sicut imago cultus ut deitas, vel usus quasi veneratio habitus, sicut formae creatae honoratae et cultae. In omnibus religionibus Abrahamicis idololatria vehementer prohibetur, quamquam opiniones de quod idololatria est intra et inter eas discrepare possunt. In aliis religionibus, usus imaginum cultorum probatur. Quales autem imagines, notiones, et res idololatriam constituunt res aliquantulae contentionis saepe est.

Adoratio Vituli Aurei Nicolai Poussin.
Minium supra lapidem oblitum usitata idoli Hindu forma est.
This is an image of a copy of the 1675 Ten Commandments, at the Amsterdam Esnoga synagogue, produced on parchment in 1768 by Jekuthiel Sofer, a prolific Jewish scribe in Amsterdam. It has Hebrew language writing in two columns separated between, and surrounded by, ornate flowery patterns.
Membrana decalogum imitatur. Pictura Iekuthielis Sofer, synagoga Esnoga Amstelodamica, 1768.[2]

Mores idololatria habiti vel fortasse habiti comprehendere possunt creationem ullius generis imaginis deitatis, vel aliarum figurarum magni momenti religiosi, sicut prophetae, sancti, et clerici, et creatio imaginum ullius hominis vel animalis ususque symbolorum religiosorum vel profanorum. Praeterea, theologi Christiani, Sanctum Paulum sequentes, notionem extenderunt ut nimium et haud aptum comprehendat aliarum religionis proptietatum momentum, vel non religiosas vitae proprietates ad summum, imaginibus etiam adeo absentibus. Exempli gratia, catechismus Ecclesiae Catholicae dicit:

Idololatria non refertur solummodo ad falsos paganismi cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id quod Deus non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de daemonibus (exempli gratia satanismus), de potestate, de voluptate, de stirpe, de atavis, de Statu, de pecunia, etc.[3]

In nonnullis societatibus Islamicis ultraconservativis quae ius saria sequuntur, qui idola venerantur ad poenam capitalem damnari possunt.[4]

Evitare usum imaginum religionis causa aniconismus appellatur. Destructio imaginum religiosarum intra certas culturas iconoclasmus appellatur, cuius fuerunt in historia multi casus maiores.

Nexus interni

  1. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter pp. 223–24: "formae breviores idolatr- et longiores idololatr- […] ita variant in codd. et edd."
  2. "De Tien Geboden, gekopieerd in Amsterdam door Jekuthiel Sofer," http://cf.uba.uva.nl (Bibliotheca Rosenthaliana).
  3. Catechismus Catholicae Ecclesiae, pars 2113.
  4. Zollner 2008:87.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Zollner, Barbara H. E. 2008. The Muslim Brotherhood: Hasan Al-Hudaybi and Ideology. Routledge. ISBN 9781134077670.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad idololatriam spectant.