Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mark Twain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mark Twain
Res apud Vicidata repertae:
Mark Twain: imago
Mark Twain: subscriptio
Nativitas: 30 Novembris 1835; Florida
Obitus: 21 Aprilis 1910; Redding
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Samuel Langhorne Clemens

Officium

Munus: diurnarius, mythistoricus, Autobiographus, Doctor, humorist, children's writer, typesetter, travel writer

Consociatio

Religio: atheismus

Familia

Genitores: John Marshall Clemens;
Coniunx: Olivia Langdon Clemens
Proles: Susy Clemens, Clara Clemens, Jean Clemens

Memoria

Sepultura: Woodlawn Cemetery
Mark Twain (1909).

Mark Twain est nomen auctoris, sub quo Samuel Langhorne Clemens (30 Novembris 1835 – 21 Aprilis 1910),[1] scriptor Americanus, opera sua facetiis salibusque sparsa composuit,[2][3] inter quae praecipue mythistoriae et proverbia lepida omnibus fere nota sunt.[4][5] Praesidum Civitatum Foederatarum, artificum, negotiatorum divitum, nobilium Europaeorum Havaianorumque amicus fuit. Mythistoriis Adventures of Huckleberry Finn (1884), quae interdum magna mythistoria Americana appellatur,[6] et Periucla Thomae Sawyer (2016) (The Adventures of Tom Sawyer) (1876) innotuit. Inter scriptores qui eum maxime moverunt fuerunt Artemus Ward, Carolus Dickens, Thomas Paine, Robertus G. Ingersoll, Robertus Henricus Newell, Josh Billings, et Alexander Carlyle.

Mythistoriae[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae eius moribus sermoneque Americanis plane imbuuntur. Una ex his est The Advenures of Tom Sawyer (1876) ('Casus in vita illius Tom Sawyer'), de Tom Sawyer, puero doloso, qui poenas horum dolorum fugit pluribus dolis factis. In loco huius mythistoriae notissimo, Tom aliis persuadet ut saepem quandam pigmento albo tegant (i.e., ut laborem suum efficiant). Alia mythistoria est Adventures of Huckleberry Finn (1884), de puero Huckleberry paupere ingenuoque, qui de Flumine Mississipiensi cum Jim, servo fugitivo, fugit. Huck, ut saepe vocatur, mores iniustos inter homines praesertim de servitute in meridionali Civitatum Foederatarum regione observat.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Dicebat Mark Twain se nomen suum invenisse cum nauta in navibus super Flumen Mississipiense esset. Haec locutio altitudinem binarum ulnarum[7] sub navem navigationem securam significavit. Si nautae catapirata[8] hanc altitudinem invenerunt, sermone Anglico exclamaverunt mark twain, seu longius "by the mark twain," quod dicit "secundum notam catapiratae flumen sub navem binas ulnas altum est."

Notae[recensere | fontem recensere]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]