Liber Deuteronomii

Liber Deuteronomii (Graece Δευτερονόμιον, "secunda lex"; Hebraice דְּבָרִים Dəḇārîm, "verba", secundum libri verbum), brevius Deuteronomium, est quintus liber Veteris Testamenti. Secundum Biblia Deus putatur Moysi primam legem supra monte Sinai dedisse, hic liber alias leges continet.
Deuteronomium etiam praeclaram professionem fidei Hebraica Shema Yisrael (aut Sh'ma Yisroel aut simpliciter Shema, Hebraice: שמע ישראל; "Audi, Israel") comprehendit (Deut 6,4):
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,
7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.
Ergo (Deut 6,13): "Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis".
Nexus externus[recensere | fontem recensere]
![]() |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |