Scientia Biblica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Scientia biblica sive exegesis biblica est scientifica Veteris ac Novi Testamenti interpretatio. Ipsius locum habet in theologia Christiana necnon Iudaica. Lector studiosus ope eius dicta textuum biblicorum eaque, quae continent, una cum contextu historico intellegat. Cum olim scientia biblica Christiana a Iudaica separata esset, his diebus talis divisio non iam exstat. Societas scientiae biblicae maximi exempli gratia, "Society of Biblical Literature", nulla religione sive confessione astricta est.

Iam tempore ecclesiae antiquae quidam loci biblici difficiles intellectu fuisse videntur, ut 2 Petr 3,15-16 testatur, ubi auctor epistulae II Petri affirmat Paulum apostolum secundum datam sibi sapientiam quaedam difficilia intellectu scripsisse, quae indocti et instabiles depravarent.

Quattuor sensus sacrae scripturae[recensere | fontem recensere]

Viam librorum interpretandorum, ut in usu erat Alexandriae, sequens Origenes (circiter 185–254) theoriam „multifarii sensus sacrae scripturae“ protulit: Analysin textus tantum philologicam sive historicam non nisi simplici fideli sufficere, perito perfectoque autem interpretatione scripturae etiam sensum spiritualem revelandum esse.

Ioannes Cassianus saeculo quinto theoriam "quattuor sensuum sacrae scripturae" proposuit[1], quae toto Medio aevo vigebat.[2].

  • Sensus litteralis
  • Sensus allegoricus (interpretatio „in fide“, i.e. dogmatice)
  • Sensus tropologicus (interpretatio „in caritate“, i.e. moraliter)
  • Sensus anagogicus (interpretatio „in spe“, i.e. teleologice)

Thomas Aquinas scribit in Quaestionibus de quolibet:[3]

Dicendum, quod distinctio horum quatuor sensuum hoc modo accipi debet. Sicut enim dictum est, sacra scriptura ueritatem quam tradit dupliciter manifestat, per uerba et per rerum figuras ; manifestatio autem que est per uerba facit sensum hystoricum siue literalem, unde totum illud ad sensum literalem pertinet quod ex ipsa signifcatione uerborum recte accipi potest; set sensus spiritualis, ut dictum est, consistit in hoc quod quedam res per figuram aliarum rerum eexprimuntur, et quia uisibilia solent esse figure inuisibilium, ut Dionisius dicit, inde est quod sensus iste, qui ex figuris accipitur, spiritualis uocatur. Veritas autem quam sacra scriptura per figuras rerum tradit, ad duo ordinatur, scilicet ad recte credendum et ad recte operandum. Si ad recte operandum, sic est sensus moralis, qui alio nomine tropologicus dicitur. Si autem ad recte credendum, oportet distinguere secundum ordinem credibilium; ut enim Dionisius dicit IV capitulo Ecclesiastice ierarchie status ecclesie medius est inter statum synagoge et statum ecclesie triumphantis :uetus enim testamentum figura fuit noui, uetus simul et nouum figura sunt celestium. Sensus ergo spiritualis ordinatus ad recte credendum potest fundari in illo modo figurationis quo uetus testamentum figurat nouum. et sic est sensus allegoricus uel typicus, secundum quem ea que in ueteri testamento contigerunt eexponuntur de Christo et ecclesia; uel potest fundari in illo modo figurationis quo nouum simul et uetus signifcant ecclesiam triumphantem, et sic est sensus anagogicus.

Rationes selectae scientiae biblicae hodiernae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Cassianus, coll. 14,8 (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Vol. 13, p. 404).
  2. Cf. Peter Walter, „Schriftsinne“, in: Lexikon für Theologie und Kirche, Vol. 9, Herder, 3. ed. Friburgi et al. 2009, col. 268–269.
  3. Quaestiones de quolibet, Vol. 1: Préface, Quolibet VII, VIII, IX, X, XI; cura et studio Fratrum Praedicatorum (= Sancti Thomae de Aquino, Opera Omnia / Editio Leonina ; 25), Romae / Parisiis 1996, p. 29-32.
  4. Constitutio Apostolica "Deus scientiarum Dominus", 1931 et Commissio theologica internationalis: Quaestiones selectae de Christologia, 1979

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans-Joachim Kraus: Geschichte der historisch-kritischen Erforschung des Alten Testaments von der Reformation bis zur Gegenwart. (1956) 3. ed. amplificata. Neukirchener Verl., Neukirchen-Vluyn 1982.
  • Werner Georg Kümmel: Das Neue Testament. Geschichte der Erforschung seiner Probleme. (1958) 2. ed. Alber, Friburgi/Monaci 1970.
  • Henning von Reventlow: Epochen der Bibelauslegung. 4 vol. Beck, Monaci 1990–2001. - Vol. 1: Vom Alten Testament bis Origenes. 1990, ISBN 3-406-34663-4; Vol. 2: Von der Spätantike bis zum Ausgang des Mittelalters. 1994, ISBN 3-406-34986-2; Vol. 3: Renaissance, Reformation, Humanismus. 1997, ISBN 3-406-34987-0; Vol. 4: Von der Aufklärung bis zum 20. Jahrhundert. 2001, ISBN 3-406-34988-9.
  • William Baird: History of New Testament Research. Duo vol. Fortress Press, Minneapolis 1992/2003.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]