Jump to content

Samaritani

E Vicipaedia
Samaritani in monte Garizim orantes
Samaritani adulescentes

Samaritani[1] sunt communitas religiosa, quae sicut religio Iudaica ex populo Israël orta est.

His diebus sunt fere 800 Samaritani (anno 2020: 818),[2] qui in vico Kiryat Luza in monte Garizim prope Nablus in Cisiordania et in urbe Israëlitica Cholon prope Telavivum vivunt.[3]

Samaritani se ipsi שַמֶרִים (Shamerim) appellant, id est "observantes" ("Shamerim" a radice Hebraico שמר, quae "observare" valet). Samaritanis persuasum est se observatores legum Moysis (Thora) fuisse et semper esse.

Lingua neo-Hebraica שומרונים (Shomronim) vocantur, id est "[homines] ex Samaria".

Vox "Samaritanus misericors" a parabola Iesu in Novo Testamento (Lc 10,30–37) repetit. Hac in narratione homo, qui inter latrones inciderat et semivivus relictus erat, postquam sacerdos Iudaeus et levita neglegentes praeterierunt, a samaritano adiutus est. Samaritanus alligavit vulnera hominis, duxit in deversorium et pecunia sua curavit eum deinde suppetidandum. Illo tempore Samaritani apud Iudaeos pro haereticis habebantur.

Iesus cum muliere Samaritana ad puteum Iacob colloquens – Imago ex Horto Deliciarum Herradis Landsbergensis (fere 1180)
Agni, qui in festo Paschatis in monte Garizim immolantur (Hebraice: קרבן פסח‎, Corban Pesach). In religione Iudaica templo secundo deleto haec traditio obsoleta est.
Synagoga Samaritana in Nablus, fere 1920.
Pentateuchus Samaritanus
Ingressus ad synagogam Samaritanam in Cholon, Israel
Origines

Rege Salomone mortuo anno 926 a.C.n. congregatio facta est in Sichem, ut narrat biblicus liber primus regum. Quoniam novus rex Roboam, Salomonis filius, nimia ac iniqua a populo postulavit, omnes tribus Israeliticae praeter tribum Iudae secesserunt et Regnum Israel septentrionale constituerunt, cuius primus rex Ieroboam factus est.

12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “ Revertimini ad me die tertia ”. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “ Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus ”. 15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. 16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “ Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.[4]

Regni caput primo Sichem, postea Samaria factum est. Regno ab Assyriis anno 722 a.C.n. oppresso pars incolarum, cum nobiles artificesque in Mediam deportati essent, in patria manserunt. Qui procedente tempore cum aliis hominibus ab Assyriis ibi deductos[5] matrimonia inierunt, ut gens nova ex his omnibus mixta orta sit Samaritana appellata. Apud Flavium Iosephum et in litteris Rabbinicis ab urbe vel flumine "Cuta" nominabantur "Cutaei". Se ipsos usque ad hos dies filios tribuum Ephraim ac Manasses esse putant. Statum religionis Iudaismo Rabbinico antiquiorem conservant cum sanctuario ac liturgia propria, sacram scripturam pentateuchum samaritanum (תורה שומרונית torah shomronit) habentes, aliis libris biblicis necnon traditione Iudaica abnuentes.

Repudiatio a Iudaeis et novum sanctuarium in monte Garizim

Cum Iudaeis Regni Iudae, qui anno 586 a.C.n. a Babyloniis in Mesopotamiam deportati erant, postquam Persae Babylonios devicerunt, in Iudaeam remigrare licuit, duce Zorobabel, qui domo David oriundus erat, templum Hierosolymitanum denuo aedificatum est (circa annum 520 a.C.n.). Samaritani ("populus terrae"), qui auxilium praebuerunt, repudiati sunt.[6] Quod cum aliis quinque populis et dis eorum contagionem contraxerant, non iam Israelitae habiti sunt. Id clare videri potest in Esdrae praecepto, "ut [fideles] proiciant universas uxores [alienigenas] et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini ...".[7] Liber II Regum etiam affirmat Samaritanos ne propinqui quidem Iudaeorum esse, cum omnes incolae ab Assyriis deportati essent; posteros incolas omnes ex gentibus deduxisse (quod historicis modernis verisimile esse non videtur).[8]

Manasseh, filius Sanaballat, ex familia pontifica natus filiam satrapis Samariae in matrimonium duxerat. Idcirco Hierosolymis expulsus cum aliis sacerdotibus eiusdem animi ac voluntatis se Samaritanis adiunxit et novum sanctuarium in monte Garizim instituit, ut in libro Nehemiae[9] et apud Flavium Iosephum[10] legitur. Iosephus quidem templum tempore Alexandri Magni aedificatum esse tradit, quod reliquiis archaeologicis a saeculo quinto a.C.n. repetentibus non respondet.[11]

Cum Samaritani templi Hierosolymitani participes non iam erant, montem Garizim cum templo ibi aedificato locum, ubi Deus adoraretur, eligerunt: A monte Garizim populum Israel antiquitus benedictum esse[12]. Etiam nota illa narratio de muliere Samaritana ad puteum Iacob cum Iesu colloquente in evangelio secundum Ioannem tradita huius traditionis mentionem facit.[13] Fere anno 128 a.C.n. vel 112/111 a.C.n. templum a rege Hasmonaeo Iohanne Hyrcano una cum urbe Samaria deletum est.[14]

Messias sive Taheb

[recensere | fontem recensere]

Samaritani non aliter ac Iudaei Messiam sperant venturum, quem "Taheb" ("Restitutorem") vocant. Quem autem non ex tribu Iuda, sed ex tribu Ioseph venturum et non regem, sed prophetam fore exspectant exemplo Moysis, restitutorem antiqui Israel secundum Dtn 18,18: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Anno 36 quidam homo, qui se "Taheb" esse putavit, magno comitatu, quorum multi erant armati, in montem Garizim profecturus erat, ut asseclis sacra vasa ibi a Moyse deposita demonstraret. Pontius Pilatus agmen vi oppressit.[15]

Cum Samaritani Medio Aevo essent admodum numerosi, numerus eorum per saecula valde deminutus est. Anno 1918 magistratus Britannici in Palaestina tantum 146 Samaritani in quinque familiis - ex quibus una sacerdotalis - numerabant. Samaritani non nisi inter se matrimonium ineunt. Ab anno 1923 Samaritanis et uxores Iudaicas ducere licet, si quidem ad religionem Samaritanam convertunt. Tunc numerus usque ad fere 800 crevit. Aliter ac apud Iudaeos pater Samaritanus efficit, ut progenies sit Samaritana.[16]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anderson, Robert T.; Giles, Terry (2002) [2002]. The Keepers: An Introduction to the History and Culture of the Samaritans. Hendrickson Publishing. ISBN 978-1-56563-519-7.
  • Crown, Alan David (2005) [1984]. A Bibliography of the Samaritans: Revised Expanded and Annotated (3. ed.). Scarecrow Press. ISBN 978-0-8108-5659-2.


  1. Lc 10,33; Io 4,39 et saepius
  2. The Samaritan Update: Number of Samaritans in the World Today, in: thesamaritanupdate.com, visum die 17.11.2020.
  3. Alexandra Rojkov: Samaritaner und das Coronavirus, in: Der Spiegel, visum die 17.11.2020
  4. 1 Reg 12,12-19
  5. 2 Reg 17,24: Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
  6. Esdras 4,3.
  7. Esdras 10,3. Similiter Neh 13,23-27.
  8. 2 Reg 17
  9. Neh 13,28-30
  10. Antiquitates XI:7,2; 8,2.
  11. Magen, Y.: The Temple on Mount Gerizim. Israeli Antiquities Authority.
  12. Dtn 27 et Ios 8
  13. Ioh 4,20: Patres nostri in monte hoc (id et: Garizim) adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
  14. Y. Magen: The Dating of the First Phase of the Samaritan Temple on Mount Gerizim in Light of the Archaeological Evidence. In: O. Lipschits; G. N. Knoppers (ed.): Judah and the Judeans in the Fourth Century B.C.E. Winona Lake 2007, p. 157–211.
  15. Flavius Josephus: Jüdische Altertümer XVIII:4,1–2.
  16. Julia Perrot: Lammopfer zum Passahfest – die Glaubensgemeinschaft der Samaritaner. Institut für Israelogie der Freien Theologischen Hochschule Gießen, 17. April 2014, visum die 19.11.2020.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samaritanos spectant.