Congo (flumen)
Congo[1] sive Congum[2] sive Zaire,[3] est magnum flumen Africanum, quod se in Oceanum Atlanticum effundit. Id est altissimum orbis terrarum flumen, in nonnullis locis plus quam 230 metra altum.[4] Volumine aquae emissae id est tertium orbis terrarum flumen; longitudine, circa 4374 chiliometrorum, secundum Africae (post Nilum) et nonum orbis terrarum flumen
Appellatur Congo ex nomine Regni Congi[3] antiqui, qui terras ad ostium fluminis occupabat. Respublica Democratica Congensis (olim Zaire) et Respublica Congensis, civitates quae secundum ripas fluminis patent, ex eo appellantur. Inter 1971 et 1997, administratio Zaire id Zaire Flumen appellavit.
Tributarii[recensere | fontem recensere]
Hi sunt tributarii, ordine ex ore ad fontem digesti:
- Inkisi
- Nsele (latus australis Pool Malebo)
- Bombo
- Kwa (Kasai appellatum ex influxu ex Fimi)
- Lefini
- Likouala
- Sangha
- Ubangi
- Lomami
- Luvua
- Chambeshi


Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ "Flumen Congum" apud curiam Romanam hic
- ↑ 3.0 3.1 "Congum, seu Congo, Regnum ... flumen Zaire ..." in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ The Congo Project, apud research.amnh.org (American Museum of Natural History).
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |