Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vallis vere inundata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tamesis fluvius vallem adiacentem vere inundat.

Vallis vere inundata[1], vel alveus maior[2], est conformatio terrestris, quae secundum ripas fluminis extenditur; demissio humida est, quae tempore eluvionis vernae inundatur. Saepe maeandris et bracchiis caecis abundat. Prata inundata[3], ad pecuda pascenda optima, late per valles inundatas stratae sunt; interdum et silvae humiles (e.g. saliceta) hic crescunt. Ripa ipsa saepe altior est, quam vallis inundatae pars principalis; nam sedimenta alluvialia hic congeruntur. Valles inundatae antiquiores interdum terrassas, quasi gradus, a flumine ascendentes, faciunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Powell, W. Gabe. 2009. Identifying Land Use / Land Cover (LULC) Using National Agriculture Imagery Program (NAIP) Data as a Hydrologic Model Input for Local Flood Plain Management. Applied Research Project, Texas State University. Situs interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]