Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cataracta (angustiae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cataracta Mstae fluminis, Scala nomine

Vide etiam paginam discretivam: Cataracta (discretiva)

Cataracta[1] est alvei fluminis locus saxosus et praeceps, angustus et praeruptus, ubi aqua illisa et refracta magno impetu a diversis partibus ruit; navigatio per cataractam difficilis et periculosa vel impossibilis est.

Saepe receptacula aquae ita construuntur, ut cataractae sub aqua alta demergantur; sic et cataractarum Nili fluminis antiquitate notissimarum nunc pars maior sub receptaculis Naser et Meroe latet. Aliae cataractae notiores cataractae Danapris erant (nunc etiam submersae) vel Portae Ferreae Danubii.

Cataracta altior iam aqua cadens est.

Nili cataracta tertia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel catarracta, catarrhacta, catar(rh)actes; a Graeco καταῤῥάκτης.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo