Ramus fluviatilis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rami fluviatiles ad compitum fluminum Yukon et Koyukuk in Alasca die 24 Augusti 1941.

Ramus fluviatilis[1] vel bracchium fluviatile[2] (Anglice anabranch; Francogallice anabranche vel bras) est pars fluminis vel amnis quae a praecipuo canali vel a parte cursus aquatilis divertitur et ad praecipuum canalem secundo flumine redit. Minores rami fluviatiles a parvis insulis in cursu aquatili creari possunt. Fluxio in maioribus ramis fluviatilibus nonnulla chiliometra diverti potest antequam praecipuum canalem redit.

Vocabulum anabranch significationem hydrologicam habens in lingua Anglica Australiana plus quam in aliis linguis Anglicis adhibetur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide ramum fluviatilem in Victionario.
Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!