Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Flumen Amazonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)

Amazonum fluminis cursus

Flumen Amazonum,[1][2][3][4] (Hispanice Río de las Amazonas; Lusitanice Rio das Amazonas) est fluvius in America Australi situs, unus e duobus orbis terrarum longissimis, et, quo ad summam aquarum defluentem pertinet, maximus. Per Peruviam et Brasiliam in Oceanum Atlanticum influit.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Amazonum aquae sic nuncupatae sunt ab anno fere 1552 e relatione explorationis Francisci de Orellana. Ille enim primus hoc flumen navigans contra exercitum pugnavit bellatricum quas cum Amazonibus comparavit. Nomen Hispanicum rio de las Amazonas ita datum est,[5] saepe etiam rio Grande de las Amazonas; quod nomen Latine ad pedem litterarum "maximum flumen Amazonum" transscripsit Abraham Ortelius in Theatro Orbis Terrarum.[6]

Maiores tributarii[recensere | fontem recensere]

Fons fluminis, cruce lignea designatus..
Despectus in Solimões, partem Fluminis Amazonum superioris.
Despectus ex aere in quemdam tributarium Amazonum.

Flumini sunt plus quam 1100 tributarii, quorum septendecim sunt plus quam 1500 chiliometra in longitudinem.[7] Nonnulla ex notioribus sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flumen (neut.) + Amazonum (gen. pl. fem.). "Flumen Amazonum vel Orellanae" (titulus capituli): Antonius de Herrera, Novis Orbis pars duodecima, sive Descriptio Indiae occidentalis (1624) p. 626; "Maragnonii sive Amazonum fluminis . . . cursus": titulus tabulae geographicae 1785.
  2. "Peperomia reflexa . . . juxta ripas fluminis Amazonum": A. von Humboldt; "Tropidacris latreillei ... ad Amazonum flumen": Perty, 1832; "Schizocera hyaloptera . . . "Habitat ad Amazonum flumen": Perty, 1833.
  3. "Amazonum fluvius" sive "amnis": Amazonum Fluv." in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus; "Rio de la Amazonas: Riviere des Amazones . . . Lat. Amazonum fluvius": Francisco Sobrino, Diccionario nuevo de las lenguas española y francesa (3a ed. Bruxellis, 1734) (Textus apud Google Books) pp. 506–507; "Amazonum fluvius": Ardelio Della Bella, Dizionario Italiano-Latino-Illirico (Ragusae, 1785), vol. 1, p. 77; "Amazonum amnis": A. von Humboldt, De Distributione Geogr. Plantarum pp. 92–94 Quaere "Amazonum"
  4. Rarius "amnis Amazonius" (David Morgan, "Adumbratio"; "fluminis Amazonis" (gen.): I. M. Marci, 1646 19 PUG 557 f. 120r.
  5. "la boca del Río de Orellana, por otro nombre llamado Las Amazonas": capitulatio regalis cum Hieronymo de Aguayo die 11 Augusti 1552
  6. "Initium sumit . . . a Para, quae Portugallorum arx est in aestuario maximi fluminis Amazonum sub ipso pene aequatore sita: et desinit in trigesimo quinto gradu ab aequatore versus Austrum: quem ingentem terrarum tractum Portugalli sui juris esse profitentur": citatio de situ Brasiliae ex editione incerta Orteliana (inter 1570 et 1641) a Simone de Vasconcelos dempta in opere suo Notícias curiosas e necessárias das cousas do Brasil (1668). Quaere "Amazonum."
  7. Tom Sterling: Der Amazonas (Time-Life Bücher 1979), impression Germanica 8a, p. 20.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedhuber, Sepp. 2006. Uramazonas. Fluss aus der Sahara. Mit Beiträgen von Klaus Giessner, Herbert Habersack, Gero Hillmer etc. Ed. 2a. Tecklenborg: Steinfurt. ISBN 978-3-939172-01-7.
  • Hemming, John. 2008. Tree of Rivers: The Story of the Amazon. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 978-0-500-51401-6.
  • Hinrichs, Kai-Uwe. 1997. Ausgewählte Lipide in Sedimenten des Santa Barbara-Beckens und des Amazonas-Fächers. Zeugnis spätquartärer Paläoumweltbedingungen. In Edition Wissenschaft, Reihe Chemie, vol. 106. Marburg: Tectum. ISBN 3-89608-819-X.
  • Kane, Joe. 1990, 1993. Wir bezwangen den Amazonas. Bericht über die einzige internationale Expedition von der Quelle bis zur Mündung. Monaci. ISBN 3-426-26307-6), ISBN 3-426-77042-3.
  • Kubícek, Václav. 1989. Abenteuer Amazonas: Mit Kajak und Floss von den Quellen zum Atlantik. Zug: Bucheli, Stutgardiae: Pietsch. ISBN 3-7168-1769-4.
  • Semper, Frank. 1999. Tor zum Amazonas. [Rio-Caquetá-Gebiet]. Hamburgi: Sebr. ISBN 3-9805953-1-5.
  • Sterling, Tom. 1979. Der Amazonas. In Die Wildnisse der Welt. Ed. 8a. Amstelodami: Time-Life.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Amazonum spectant.