Ioannes Baptista Ferrarius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Ferrarius.
Ioannes Baptista Ferrarius (Italice Giovanni Battista Ferrari), Senae Iuliae anno 1584 natus ibidemque 1 Februarii anno 1655 mortuus, fuit Iesuita, botanicus et orientalista Italicus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Iesuita ab anno 1602; in Collegio Romano educatus, ibidem linguam Hebraicam docuit. Laboris Bibliorum Arabice vertendorum particeps fuit. Lexicon Latino-Syriacum composuit. Opus magnum Ferrarii est Flora, seu De florum cultura libri IV; alter liber Ferrarii botanicus est Hesperides sive De malorum aureorum cultura et usu. Orationes Ferrarii multoties editae sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Dizionario biografico degli Italiani • |
- Nomenclator Syriacus Ferrarii
- Flora, editio 1646; ed. 1664