Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Lumia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
16-09-17-WikiLovesCocktails-Zutaten-Img0144.jpg

Lumia[1], limia[2] vel lima[3] (a nomine Arabico ليمة līma, a Persico لیمو līmū) est nomen variarum specierum et hybridarum in genere Citro. Fructus earum, qui eisdem nominibus appellantur, rotundi sunt, nonnumquam paululum elongati, viridis vel flavi coloris et saporis acidi. Quem propter saporem saepe ad cibos condiendos et potus parandos adhibentur.

Notissimae species lumias portantes sunt Citrus × aurantiifolia et Citrus × latifolia. Cum his non est confundenda species quae nunc binomine Citrus × lumia appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hugo Falcandus, Epistola ad Petrum Panormitanum (ca. 1190), p.185, r.7
  2. Liber de coquina (ante 1400), 2.12
  3. Matthaeus Silvaticus, Pandectae medicinae (ca. 1317), fol. CXXV

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. C. Andrews, "Acclimatization of citrus fruits in the Mediterranean region" in Agricultural history vol. 35 (1961) pp. 35-46 JSTOR
  • Harold W. Glidden, "The Lemon in Asia and Europe" in Journal of the American Oriental Society vol. 57 (1937) pp. 381-396, esp. p. 385 JSTOR
  • Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Common Acid Members—Citron, Lemon, and Lime" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4