Citrus maxima

E Vicipaedia
Fructus Citrus maxima paene maturus

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : Citrus maxima 
(Burm.) Merrill
   

Citrus maxima est species arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinet. Hoc binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum est, opere utens Ioanne Burmanno, qui anno 1755 binomen Aurantium maximum definiverat e descriptione et depictione Georgii Everardi Rumphii in Herbario Amboinensi (1741). Ab eo nomen commune Latinum limo decumanus propositus est. Synonymum C. grandis iuxta opera Linnaei temptavit Petrus Osbeck anno 1757.[1]

Coria citri, Citri maximae ut videtur, inter vestigia archaeobotanica reperta sunt apud locos archaeologicos Khao Sam Kaeo et Phu Khao Thong qui emporia fuerunt itinerum mercatoriorum inter India et Serica a saeculo IV ad I a.C.n.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pehr Osbeck, Dagb. Ostind. Resa (1757) p. 98
  2. Cristina Cobo Castillo, Bérénice Bellina, Dorian Q. Fuller, "Rice, beans and trade crops on the early maritime Silk Route in Southeast Asia" in Antiquity vol. 90 (2016) pp. 1255-1269

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Botanica et genetica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum maximam spectant.
Vide "Citrus maxima" apud Vicispecies.