Aurantioideae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aurantioideae
Swinglea glutinosa, Citrearum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Subfamilia: Aurantioideae
Tribus
Synonyma

Citroideae

Aurantioideae, aliquando Citroideae appellatae, sunt plantae florentes ordinis Sapindalium quae subfamiliam intra familiam Rutaceas constituunt. Media diversitatis subfamiliae pars in regione hippalorum Australasiae orientalis, ad occidentem per Asiam Meridionalem usque ad Africam, et ad orientem usque ad Polynesiam iacet.[1] Inter notabiles subfamiliae plantas sunt arbores Aegle marmelos, Citrus, Clausena, et Limonia acidissima, quae fructus edules gerunt, atque genus Murraya, inter quod sunt Murraya koenigii condimentum et Murraya paniculata planta ornamentalis.

Descriptio et systematica[recensere | fontem recensere]

Aurantioideae sunt arbores minores, magni frutices, vel raro lianae. Flores plerumque sunt albi et suaves; fructus proprie sunt hesperidia, plerumque rotunda et colore viridia, flava, vel aurantia.[1]

Subfamilia in duas dividi potest tribus, Clauseneas avitas Citreasque evolutiores. Nonnulla genera ab illa ad hanc nuper translata sunt, sed dispositio subtribuum non iam confecta est. Tribus, subtribubus in sequentia phylogenetica digestis et generibus ordine alphabetico perscriptis, sunt:[2]

Tribus Citreae

Tribus Clauseneae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Grant et al. (2000).
  2. Grant et al. (2000), de Araújo et al. (2003)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • de Araújo, E. Freitas, L. Paganucci de Queiroz, et M. A. Machado. 2003. What is Citrus? Taxonomic implications from a study of cp-DNA evolution in the tribe Citreae (Rutaceae subfamily Aurantioideae). Organisms Diversity & Evolution 3(1): 55-62. doi:10.1078/1439-6092-00058 (HTML abstractum)
  • Grant, Matthew, Stephen Blackmore, et Cynthia Morton. 2000. Pollen morphology of the subfamily Aurantioideae (Rutaceae). Grana 39(1): 8-20. doi:10.1080/00173130150503768 PDF textum.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!