Citrus wintersii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : Citrus wintersii 
Mabb.
   

Citrus wintersii est species arborum fructiferarum quae ad genus citrorum pertinet. Binomen a Davide Mabberley anno 1998 statutum est, sed haec species antea nomine Microcitrus papuana anno 1976 ab Haroldo Winters descripta est. Arbor in insula Nova Guinea sponte gignitur. Ibi in regione centrali Papuae Novae Guineae iuxta Brown River a botanistis primum reperta est, qui Anglice Brown River finger lime nuncupaverunt. Arbustum ad 3 metra crescit, foliis angustis 2 vel 3 cm longis, fructu fusiformi ad 6 cm longo, sapore carnis interioris limonioidi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]