Citrus swinglei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fortunella polyandra 2.jpg
Folia et fructus Citrus swinglei

Eudicotyledones 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Citrus swinglei 
Burkill ex Harms  

Citrus swinglei (binomen ab Hermanno Harms anno 1931 statutum) est arbor fructifera generis Citrorum. In paeninsula Malayana sponte gignitur et nomine vulgari limau pagar agnoscitur. Praecipue tamquam planta ornamentalis colitur propter folia fructusque parvos colore fulvos. Fructus insuper comestibiles in nundinis venundantur. Synonyma referuntur Atalanta polyandra Ridl. anni 1922, Citrus polyandra Yu.Tanaka anni 1928 et Fortunella polyandra (Ridl.) Yu.Tanaka anni 1932.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Arbustum C. swinglei
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Citrum swinglei spectant.