Latinitas nondum censa

Iacobus Sverdlov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iacobus Sverdlov
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Sverdlov: imago
Nativitas: 3 Iunii 1885; Novogardia Inferior
Obitus: 16 Martii 1919; Moscua
Patria: Russia

Iacobus Michaelis filius Sverdlov (Russice Яков Михайлович Свердлов, tr. Jakov Michajlovič Sverdlov, natus familia Iudaica die 3 Iunii 1885, mortuus propter morbum Hispanicum die 16 Martii 1919) fuit revolutionarius et vir publicus Russicus. Socius Factionis Communisticae (bolsevicorum) ab anno 1901, in motu revolutionario in Imperio Russico participavit, propterea nonnunquam carceris et exsiliis affectus. Post revolutionem Februariam in Russia Petropolim venit, ubi unus e ducibus revolutionis Octobris factus est. Cum Bolsevici in rebus novis illis victoriam obtunuerunt, Sverdlov a die 21 Novembris anni 1917 factus est praefectus Consilii Centralis Executivi Omnirussici, quod officium usque ad mortem suam tenebat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Sverdlov spectant.