Latinitas bona

Carolus Papulias

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus Papulias
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Papulias: imago
Carolus Papulias: subscriptio
Nativitas: 4 Iunii 1929; Ioannina
Patria: Graecia

Carolus Papulias (Graece: Κάρολος Παπούλιας, natus 4 Iunii 1929 Ioanninis) vir publicus Graecus est.

Carolus Papulias anno 2009

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Inter secundum bellum mundanum cum comitibus contra exercitum Germanicum contendit, qui Graeciam expugnaverat. Postquam Graeci libertatem iterum adepti sunt, Papoulias Athenis et Mediolani iurisprudentiae studuit. Inter dictaturam militarem ab anno 1967 ad 1974 in Germaniam in exilium fugit. Hic Coloniae studere perrexit et doctor iurisprudentiae promotus est. Libertate restituta anno 1974 in patriam rediit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis motum socialisticum Panhellenicum condidit. Ab anno 1977 legatus ad parlamentum Graeciae erat et ab anno 1985 ad 1989 atque ab 1993 ad 1996 minister rerum exterarum erat. Anno 2005 praeses Graeciae electus est atque anno 2009 iterum mandatum accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Graeciae (1973-)
Lesser coat of arms of Greece.svg
Georgius Papadopulus 1973 • Phaedo Gizices 1973 • Michael Stasinopulus 1974 • Constantinus Tsatsus 1975 • Constantinus Caramanles 1980 • Ioannes Aleuras 1985 • Christus Sartzetaces 1985 • Constantinus Caramanles 1990 • Constantinus Stephanopulus 1995 • Carolus Papulias 2005 • Procopius Paulopulus 2015