Nicolaus Dendias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Dendias
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Dendias: imago
Nativitas: 7 Octobris 1959; Corcyra
Patria: Graecia

Officium

Officium: Member of the Hellenic Parliament, Minister for National Defence of Greece, Minister of Justice of Greece, Minister of Development od Competitiveness, Minister of Public Order and Citizen Protection, Substitute of the Parliamentary Assembly of the Council of Europe, Substitute of the Parliamentary Assembly of the Council of Europe
Munus: politicus, Causidicus

Consociatio

Nicolaus Georgius Spyridonis f. Dendias, litteris Graecis Νικόλαος-Γεώργιος Σπυρίδωνος Δένδιας sed multo saepius Νίκος Δένδιας (Corcyrae natus die 7 Octobris 1959) est iuris consultus et politicus Graeciae.

Parentibus e Paxo ortis, Corcyrae partim educatus est sed stipendii gratia collegium Athenarum frequentavit. Alumnus est universitatis Athenarum, collegii Universitatis Londiniensis scholaeque Scientiarum Oeconomicarum Londiniensis. Iuri praecipue maritimo et criminali studuit. Iuris consultus postea operam dedit, sed sodalis est iam ab anno 1978 factionis Novae democratiae. Legatus est parlamento Graeco ab anno 2004 pro insula Corcyra. A die 8 Ianuarii 2009 usque ad 7 Octobris 2009 minister ab iustitia meruit, primo ministro Constantino Caramanli. Mox primo ministro Antonio Samara minister a securitate civili ab 21 Iunii 2012, minister ab evolutione ab 10 Iunii 2014, minister a munitione nationali ab 3 Novembris huius anni ad 27 Ianuarii 2015. Factione iterum in comitiis victore, primo ministro Cyriaco Metsotaci, die 9 Iulii 2019 minister a rebus externis promotus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Dendiam spectant.


Consilium ministrorum Graecum Cyriaci Metsotacis 2019–
Lesser coat of arms of Greece.svg
Maurudes Borides • Ioannes Brutses • Constantinus Achillis f. Caramanles • Nice Cerameos • Constantinus Chatzidaces • Michael Chrysochoides • Basilius Cicilias • Nicolaus Dendias • Adonis Georgiades • Georgius Gerapetrites • Lina Mendone • Cyriacus Metsotaces • Nicolaus Panagiotopulus • Panagiotes Picrammenus • Cyriacus Pierracaces • Ioannes Placiotaces • Chrestus Staicuras • Taces Theodoricacus • Theochares Theochares • Constantinus Tsiaras
Μάκης Βορίδης • Γιάννης Βρούτσης • Γιώργος Γεραπετρίτης • Άδωνις Γεωργιάδης • Νίκος Δένδιας • Τάκης Θεοδωρικάκος • Χάρης Θεοχάρης • Κώστας Αχ. Καραμανλής • Νίκη Κεραμέως • Βασίλης Κικίλιας • Λίνα Μενδώνη • Κυριάκος Μητσοτάκης • Νίκος Παναγιωτόπουλος • Κυριάκος Πιερρακάκης • Παναγιώτης Πικραμμένος • Γιάννης Πλακιωτάκης • Χρήστος Σταϊκούρας • Κώστας Τσιάρας • Κωστής Χατζηδάκης • Μιχάλης Χρυσοχοΐδης