Jump to content

Cabalian

E Vicipaedia
−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Cabalian
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Philippinae
Locus: 10°16′0″N 125°11′0″E
Numerus incolarum: 15 036

Gestio

Procuratio superior: Southern Leyte

Geographia

Superficies: 96.12 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Saint Bernard

Tabula aut despectus

Cabalian: situs
Cabalian: situs

Cabalian (vulgo Cabalian), hodie Ioannopolis in honorem Sancti Ioannis Baptistae appellatum, eiusdem patroni ac titularis ecclesiae paroecialis, est commune gradus quinti in provincia Meridioleytensi insulae Leytensi situm.

Nomen Cabalian ex verbo balì deducitur, radice quae 'rupturam' vel 'actum diruptionis' significat, ad quod figentur praeverbium ka- et postverbium -an. Haec constructio nominis dat signficationem quod oppidum est locus rupturarum seu locus rerum ruptorum. Haec res materia habeant multae fabulae ac historiae describentium originem nominis oppidi.

Theoria I – De malo rupto

[recensere | fontem recensere]

Inter haec figuravit narratus unde unus malus unius ex navibus Ferdinandi Magellani navigatoris Iberici ruptus est. Chronica non habent Magellanica hanc historiam, sed ipsa per linguas seniorum a generatione in generationem fuit transmissa. Secundum has historias, quae in suis singulis non congruunt, quando classis Magellanica praeternavigabat mari ante sinum Cabalianum, autochthones Cabalienses videbant illos, et congregabant litori maris ut ipsos meliore viderent. Factus est et unus malus praedicti classis ruptus est, et ipsi autochthones clamabant Cabaliane "Gikabalian! Gikabalian!" ('Fit ruptura! Fit ruptura!'). Clamore audito, Magellano instruxit ut recordetur nomen loci sicut Cabalian. Huic historiae sunt duas versiones.

Versio de tempestate

[recensere | fontem recensere]

Princeps illarum est versio de tempestate haec, quae exponit quod praedictus malus navis ruit tempestate, hoc est, celeritate et potestate ventorum. Haec tempestas, vocata subasko cabaliane, erat momentaria, et quando subsedit, indigeni qui adspexerant rupturam, exclamaverunt "Gikabalian! Gikabalian!"

Versio de erythrina

[recensere | fontem recensere]

Depingit haec quod littori Cabalianae inventae erant arbores Erythrinae variegatae quae in loquella Cabaliana vocantur dapdap. Conatus Magellanus appropinquare littus sed, inscientibus eiusdem sociis topographiam loci, unius navis unus malus illaqueatus est ramis arborum erythrinarum ut ipse rumperet. Casu visu, praeclamaverunt Cabaliani “Gikabalian! Gikabalian!”.

Theoria II – De plantario corypharum

[recensere | fontem recensere]

In illis temporibus ante adventu Hispanorum, locus ubi collocatur hodie commune Cabalian fuerit magnum plantarium corypharum. Plantae Coryphae elatae sunt palmae magnae, qui in Cabalian et in parte maiore e tota urbe bisaia vocantur bulí. Secundum modum nomenclaturae locorum in his insulis, locus plantarii corypharum est vocatus kabulihán 'locus corypharum'. Per multos annos, hoc nomen pervertum est, et quod hodie superest est Cabalian.

Versio de mutatione indigena

[recensere | fontem recensere]

Secundum hanc versionem, primordium plantarium corypharium quod locus Cabaliani fuerit inventum, per agriculturam est transmutatum in plantarium aliorum plantarum vel granarum. Haec transmutatio repoposcit destructione antiquum plantarium per incendium et extirpationem palmarum. Nonnullos abhinc annos, cum completus erat destructio plantariorum, indigenis loci, moti desiderii mutare nomen habitationis eorum, transnominatus est Cabalian.

Versio de mutatione alienigena

[recensere | fontem recensere]

Haec versio narrat quod tempus contacti inter autochthones ac invasores Hispanos, cum nomen loci quaesitum est, responderunt indigeni kabulihán, intelligentes quod Hispani quaesierunt scire naturam vel qualitatem loci. Quia Iberici non percipierunt bene loquellam autochthonam, persignaverunt nomen loci sicut Cabalian.

Theoria III – De flexu littorali

[recensere | fontem recensere]

Coloniae antiquae in his insulis Philippinensibus erant conditae iuxtim corpora aquarum videlicet flumina, maria, stagna, etc. Cabalian haec colonia fuit condita littori maris ubi haec littus format sinum. Sinus hic apparuit antiquis navigatoribus Bisaiis sicut discontinuatio vel ruptura orae, propter quod vocaverunt eorum colonia Cabalian.

Theoria IV – De eruptione vulcanica

[recensere | fontem recensere]

Incola mons ignifer Cabaliani clare fons haec theoria. Pricis temporibus, hic mons dimisit eius iram in ignes et cineres, eventum quod fregit montem. Hic fragor, qui generavit stagnum quod situm est in caldera montis, erat gravus et magnus ut Cabalianos sunt moti vocare domicilium eorum Cabalianum.

Tempus praehispanicum

[recensere | fontem recensere]

Chronista eiusdem explorationis Magellanicae Antonius Pigafetta scripsit quod una ex insulis quae constituuntur archipelagum recentem baptizatam sicut Archipelagum Sancti Lazari erat Abarien, sita mari. Abarien, verbum carens quandam litteram, erat Cabalian, quod reppertum est inter feriam secundam infra hebdomadam maiorem et feriam quintam in coena Domini. Quadraginta quinque abhinc annos, ipsum in chronica historica explorationis hispanicae resurrexit cum magister campi novae expeditionis, capite Michaele López de Legazpi, chronographo Ferdinando Riquel, Martinus de Goiti, reconantis vincere terras alienas in nomine coronae Hispaniae, vidit Cabalian in suam inquisitionem copiarum.

Princeps gubernator Cabaliani delatus Satraps Malitichium (vulgo: Datù Malitík) est, cuius filius Camutuxanus (vulgo: Kamutuhan) functus est cum Andrea de Ybarra vexillario principe expeditionis ritus fraternitatem e sanguine super navim capitaneam, ipse princeps, qui venit cum aliis potestatibus baranchaii, qui promisit cambiare cum Hispanis. Cras promissio completa non fuit, et quia advenit feria quarta cinerum, Camutuxano aliisque potestatibus redditis in navim detentis ut pater Camutuxani Satraps Malitichium coerceretur dare facultates, Legazpi ordinavit ut commercia autochthonum ad montes fugitorum abstulerentur.

Tempus hispanicum

[recensere | fontem recensere]

Primi religiosi christiani qui in Cabalianum venerunt fuerunt de Ordine Sancti Augustini, sed qui reduxerunt baranchaium fuerunt de Societate Iesu. Fundatum est Cabalian sicut reductio anno 1603 cum duo missionarii exierunt ut perfunderent lucem Christi Evangelii locis reliquis Insulae Pictorum. Missio Cabaliana adpertinuit Sedi Carigaranae, maximae ac divitissimae omnibus sedibus et missionibus praedictae insulae. Plus ducenti abhinc annos, separatum est Cabalian de matre sua Malitbuchia (vulgo: Malitbog), et post quattour annos, fundata est paroecia Cabaliana.

Tempus hodiernum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1961 Cabalian transnominatum est in honorem eiusdem patroni Sancti Ioannis Baptistae Non obstante hac declaratione, permanet usque hos dies antiquum nomen oppidi, et autochthones oppidi constant vocare se Cabalianos iunctim Ioannipolitanos. Post praesentem nomen Ioannipolis in directionibus communicationum ac transportationum additur inter parentheses nomen Cabalian.

Situm est Cabalian super superficiem cum acclivitate 10 graduum. Habet duos montes et sinum. Antequam Bernardopolis fuerit separatum a Cabaliano, oppidum antiquum habet tredecim flumina.

Montes et lacus

[recensere | fontem recensere]
Mons Cantaiuchthochium visus e mare. Mons Campahuchium occultus est nubibusque nebulis. Cantaiuchthocium et Campahuchium sunt montes igniferi. Hiatus virorum in medio locus est ostii fluminis Xitunlobii, unius ex magnis fluminis Cabaliani. Litus ubi coëunt aquae maris et siccitas terrae format partem sini Cabaliani.

Duo montes qui in Cabalianum inveniuntur sunt Mons Cabalian (Anglice Mount Cabalian), quem Cabaliani vocant Montem Cantaiuchthochium (vulgo Bukid sa Kantayuktok), et Mons Cantulochium (Anglice Mount Cantoloc), quem ipsi vocant Montem Campahuchium (vulgo Bukid sa Kampaug). Duo hi montes sunt montes igniferi: Mons Cabalian est activus; Mons Campahuchium est potente activus.

Princeps actio seismica relata Insulae Leytensi facta est saeculo duodevensimo. Missionarius Augustinus, Dom. Augustinus Maria de Castro, delegatus ad missionem Xarensem (vulgo: Jaro), notavit potentes tremores qui "destruxerunt multas colonias, et unus mons conruit plus quam centum cubitum." Putatur ultima conflagratio Montis Cantaiuchthochii factus esse inter annos 1790 et 1860, secundum aetatem e computatione radiocarbonica depositi effluxi pyroclastici in Cabaliano. Dom. de Castro descripsit hanc eruptionem :

Mons ignifer disploduit per sex spiracula ignis ; intra dies quindecim non videbatur sol per diem, et sequentes tremores permanebant infra unum annum, ad quos secutae sunt postmodum epidemiae, fulmina, male molesta pluvia cinerum. (Ossuarium venerabile.)

Fieri potest quod ex hac eruptione descripta a Domino de Castro delataque natus fuit lacus in caldera Montis Cantaiuchthochii, formata e corruptione pinnaculi montis a causa terraemotuum saecli praedicti. Pluviis perennis hoc spatium fuit impletum, et congregatio aquae formata vocata est stagnum vel lacus, cabaliane bisaieque danaw, nomen quod eundem significavit.

Sinus Cabalianus situs litori communis est. Qualitas aquarum in hunc sinum est spectabilis propter earum amnes diversos. Idem qualitas permanet quod descripserat anno 1668 Dominus Franciscus Ignatius Alcina e Societate Iesu, qui visitavit missiones bisaias et depinxit qualitates insularum leytensium in eiusdem libro Historia insularum indorumque bisaiorum, hispanice Historia de las islas e indios bisayas.


Quod reppereram in his insulis, quia commeaveram pleraeque illarum ubi est nostrum ministerium bisaiarum, est quia in nonnullis locis videtur quod fines sunt fluxorum, ac quod inter illos dividunt iurisdictionem. Insulae Leytensi, parti adversus Caragam, locus est quod vocant Cabalianum, et circa illum una colonia ipsius nominis, ubi essendo mari admodum profundo itinereque ad littus Caragae essendo nonnullarum lecuarum, essendo autem illo loco libero insululis, videtur unam sicut lineam in medio maris, ubi abscinditur amnis, iens ad solis ortum unus adque solis occasum alius, propter quod navis quae venerit a solis ortu amne adiuvante, ibi loco fere indivisibili, saltem indeterminabili, eumdem invenit oppositum, idemque autem, et cum tanta intemperantia aliquando, ut necesse est sperare trans locum usque quando resedit eiusdem furor. (Lib. 2., cap. 13., De mare harum insularum, eiusdemque qualitatibus insignis : de eiusdem fluxu refluxuque, amnis, etc.)

Flumen Xitunlobium post pluviam.
Flumen Magchasaum post pluviam.

Tres sunt maxima flumina Cabaliani, scilicet, Flumen Xitunlobium (vulgo Hitunlob), Flumen Naiunothum (vulgo Nayunot), et Flumen Magchasaum (vulgo Magkasa).

Divisio civilis

[recensere | fontem recensere]

Cabalian in 18 baranchaia seu pagos seu vicos dividitur. Inter hos vicos, tres principes baranchaia, scilicet Christopolis, Crucipolis, et Iosephopolis, formant nucleum oppidi ubi sedes urbana atque aedes civicae sunt sitae. Vici hi etiam minimi in universo oppido sunt, sed prosperi. Ad solis ortum oppidi, affines Bernardopolis (vulgo Saint Bernard) inveniuntur Minoius, Punoius, et Hosaus, sed ad solis occasum affines Hanaxavanae (vulgo Anahawan) utraque Bubonia, Sua, Hagaiaius, Timba, Vincentiopolis, Garridus, et Basachus. Montani pagi sunt Sumoxea ac Philomenopolis ad septentrionalem occidentalem oppidi, et Daianuchia ac Rochopolis ad septentrionalem orientalem.

Nomen publicumCabalianeOrigo nominis
BasachusBasákPlantaria oryzarum
Bubonia IBobón APuteus
Bubonia IIBobón BPuteus
ChristopolisSanto Niño-
CrucipolisSanta Cruz-
DaianuchiaDayanog-
GarridusGarrido-
HagaiaiusAgay-ayScobis
HosausOsao-
IosephopolisSan José-
MinoiusMinoyhò-
PhilomenopolisSanta Filomena-
PunoiusPong-oy-
RochopolisSan Roque-
SuaSuâCitrus
SumoxeaSomojêObstipus
TimbaTimbàSitula
VincentiopolisSan Vicente-

Nomina antiqua

[recensere | fontem recensere]

Nonnullae baranchaia habent nomina antiqua quae fuerunt mutata propter vel inconvenientiam antiqui nominis vel devotionem incolarum erga eos patronos.

Nomen officialeNomen antiquumCabalianeOrigo nominis antiqui
ChristopolisDapdapiumDapdapErythrina variegata
GarridusSunochiaSun-okIncendium
PhilomenopolisHanislachiaAnislagSecurinega flexuosa
RochopolisCambudochiaKambudógVicus Budochii
VincentiopolisLuhochiaLoógOdiosus

Non obstantibus novis nominis, haec nomina continuunt dici iunctim recentiores.

Secundum coensionem anno 2010, oppidum Cabalianum habet incolas 14073 domosque 3055. Maximum numerum incolarum invenitur Christopoli unde sunt viventes 2039.

BaranchaiumIncolaeNomen incolarum adiectivum
Basachus1156Basachensis
Bubonia I380Buboniensis
Bubonia II351Buboniensis
Christopolis2039Christopolitanus(-i, m)
Crucipolis1183Crucipolitanus(-i, m)
Daianuchia780Daianuchianus(-i, m)
Garridus391Garridensis
Hagaiaius546Hagaiaianus(-i, m)
Hosaus1189Hosauensis
Iosephopolis918Iosephopolitanus(-i, m)
Minoius961Minoiensis
Philomenopolis365Philomenopolitanus(-i, m)
Punoius1080Punoiensis
Rochopolis494Rochopolitanus(-i, m)
Sua652Suensis
Sumoxea582Sumoxeanus(-i, m)
Timba393Timbensis
Vincentiopolis613Vincentiopolitanus(-i, m)

Multa incolarum Cabalianorum vel ioannopolitanorum vivet in barachaia nuclei seu sedis communis, scilicet Crucipolim, Christopolim, et Iosephopolim.

Cabalianorum multorum religio est Christianitas propter quod christicolae maiorem constituunt partem topiae religiosae Cabaliani. Inter hos Christicolas numerant maxime Catholicae, fideles qui confitentur religionem Sanctae Romanae Ecclesiae Catholicae. Habent autem in Cabalianum aliae religiones adhaerentes viz. Ecclesia Philippina Libera (vulgo Iglesia Filipina Independiente) et aliae sectae Protestantismi.

Conservatur in Cabaliano maiores expressionesFormula:Dubsg antiquissimae fidei Catholicae. Mensis Maius mensis festorum vel feriarum Ioannopolis est, unde maior pars eius baranchaium celebrat eorum feriae. Commune sollemnizat eius proprium festum VII Kalendas Iulii in honorem Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae, titularis ecclesiae paroecialis. Hoc festum celebretur in tres vel quattuor dies, incipiens a die ante eo in quo dicitur I Vesperas festi, usque ad diem post eum qui dicitur II Vesperas ipsius. Hoc princeps dies dicitur cabaliane antedisperás (Hispanice antevísperas). Dies secundum dicitur disperás (Hispanice vísperas), et dies tertium, in quo festum magnum celebratur, dicitur pista (Hispanice fiesta) vel kahuyugan (e verbo huyog 'casus'). Dies quartum dicitur cabaliane liwas, verbum quod significat tempus post quoddam eventus.

Individua baranchaia habent eorum festa propria, quae celebrantur propriae dies festi.

BaranchaiumPatrociniumFeria
BasachusSanctus Isidorus AgricolaIdibus Maii
Bubonia ISanctissimum Rosarium B.M.V.Idibus Octobris
Bubonia IISanctissimum Rosarium B.M.V.Idibus Octobris
ChristopolisSanctissimum Nomen I.C.D.N.XVII Kalendas Februarii
CrucipolisInventio Sanctae CrucisV Nonas Maii
DaianuchiaSanctus Isidorus AgricolaIdibus Maii
GarridusInventio Sanctae CrucisNonas Maii
HagaiaiusExaltatio Sanctae CrucisXVIII Kalendas Octobris
HosausInventio Sanctae CrucisIX Kalendas Iunii
IosephopolisSanctus Ioseph OpifexKalendis Maii
MinoiusB.M.V. de Perpetuo SuccursuPridie Idus Iunii
PhilomenopolisSancta PhilomenaVIII Kalendas Iunii
PunoiusSanctus Isidorus AgricolaIdibus Maii
RochopolisSanctus RochusXVII Kalendas Septembris
SuaB.M.V. Dei Genitrix Regina PacisIX Kalendas Iunii
SumoxeaInventio Sanctae CrucisXVI Kalendas Iunii
TimbaSanctus Vincentius a PauloXIV Kalendas Augusti
VincentiopolisSanctus Vincetius FerreriusNonis Aprilis

Cabalian commune tenet singularem sermonem quod non auditur seu dicitur in alios locos provinciae Leytis Australis, unde fere omnibus dicitur sermo caebuano cum boholano, quod hoc vocatur loquella vel sermonulus vel lingua Austroleytensis. Loquella deducta e sermone surigaoense dicitur late in Cabaliano. Haec sermo habet phonemata /dʒ/ et /j/ quae non enuntiantur tam frequenter in alios sermones provinciae quam in ipso oppido. Haec loquella Cabaliane vocatur Cabalianon antiquiusque Kinabalianón.

LatineHispaniceAnglicePhilippiniceCaebuaneCabaliane
canisperrodogasoirôidò
felisgatocatpusàiríngidíng
domuscasahousebahaybaláybayáy
ignisfuegofireapóykalayokayajo
virvarónmanlalakilalakilayaki
muliermujerwomanbabaebabayebabaji

Praeterhac loquella Cabaliana et loquella reliquorum communum provinciae non congruunt, quia in illis locis, phonema /l/ inter vocales demittitur sed adtinetur caeteris casibus, et tantum /j/ mutatur ad /dʒ/.

CaebuaneAustroleytenseCabaliane
irôirôidò
iríngiríngidíng
baláyba:aybayáy
kalayokajokayajo
lalakilakilayaki
babayebajibabaji

Praefectus urbanus hodiernus oppidi Cabaliani vel Ioannopolis Honorabilis Virgilius Mortera, et eius vicarius Dolorellus Casera filius est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]