Philomena Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Philomena
Kip sv. Filomene u Molvama.jpg

Virgo et Martyr
Attributa ancora, corolla floribus rubris et albis serta
Gloriole.svg Index Sanctorum

Philomena fuit martyr Romana et virgo.[1] Anno 1802 sepulchrum in catacumba Priscilliana apud Romam inventum est, tribus tegulis clausum, in quibus picta sunt vocabula "LVMENA PAXTE CUMFI". Haec reordinari potuerunt ut “Pax tecum Filumena” legeretur. Intra sepulchrum inventa sunt ossa puellae adulescentis, aevi circiter 15 annorum, cum ampulla sanguinem continenti, quae, illis diebus, indicium martyrii habebatur. Haec reliquiae ecclesiae paroeciali apud Munianum prope Neapolim donatae sunt, ubi in scrinio positae sunt. Mox fama de mirabilibus et gratiis per intercessionem Philomenae obtentis late per Italiam increbescebat, adiuvante visione cuidam nonnae revelata, quae autumavit, inter alia, nomen Sanctae Latine significare “Filiam Luminis”, quamvis re vera nomen est Graecum, “Amandam” significans. Quo facto, cultus Sanctae latius vulgatus est.

Duae causae aliae cultum Philomenae foverunt: tum constans laus a Ioanne Vianney (Curato Arsensi) ei data, tum recuperatio subita in 1835 e morbo gravissimo Paulinae Jaricot conditricis Societatis ad Fidem Propagandam apud scrinium Philomenae. Propterea suasum est Papae Gregorio XVI cultum publicum Philomenae mandare in compluribus dioecesibus Italicis, Roma non exclusa. In 1855 Papa Pius IX iussit propriam Missam et proprium Officium componi.

Scholastae tamen non erant contenti, cum, ut asseruerunt, indicia archaeologica suggerent ossa inventa non esse ea pristinae sepulturae pertinentia, et tegulas intente reordinatas esse. Non poterat ergo sciri utrum ossa essent martyris Philomenae nomine annon. Iccirco in 1960 Sancta Sedes cultum Philomenae diremit et missa officiumque propria e Kalendario excisit. Nichilominus scrinium apud Munianum hodie manet. Et multi Christiani Sanctam Philomenam adhuc venerantur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Oxford Dictionary of Saints a Donaldo Attwater recensus"