Primas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Primas (-atis m.) est in Ecclesia titulus quibusdam archiepiscopis adiunctus.

Ecclesia Romana Catholica[recensere | fontem recensere]

Hoc tempore Primas est titulus tantummodo honorificus Archiepiscopi titularis Dioecesis metropolitanae. Nam autumat canon 438 Codici Iuris Canonici Ecclesiae Romanae:

Patriarchae et Primatis titulus, praeter praerogativam honoris, nullam in Ecclesia latina secum fert regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.

Tamen temporibus antiquis primates saepe potentiam habebant. Exempli gratia Primas Poloniae pirmus senator Rei Publicae Poloniae erat et ab anno 1572 tempore interregni interregis munus tulit.

Exempli gratia, Papa etiam primas Italiae est.

Antiquae sedes primatiales aliae:

Ecclesia Anglicana[recensere | fontem recensere]

Doctor Rowan Williams, Primas Totae Angliae

In usu Anglicano Primas significat episcopum praesidem cuiuslibet ex ecclesiis aut Provinciis Communioni Anglicanae pertinentibus. In aliis provincias hoc munus pertinet sedibus propriis, in aliis datum est episcopo (aut episcopae in eis Provinciis ubi mulieres ad gradum episcopatus ordinantur) sive ex senioritate sive electo ab aliis.

Exempli gratia:

Primates ex officio:

Primates ex senioritate aut electi: