Actus Unionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Primum vexillum unionis, a Iacobo VI et I factum, coniunctionem Angliae et Scotiae in una dicione repraesentat.
Vexillum unionem Angliae et Scotiae perfecta monstrat.
Instrumentum "Articles of Union with Scotland," 1707.
Anna Regina anno 1702, cum regina facta est. Pictura ex schola Ioannis Closterman.
Tabula suffragiorum curatorum de ratificatione foederis unionis.

Actus Unionis fuerunt duo actus parlamenti: Actus Unionis cum Scotia 1706 a parlamento Angliae, et Actus Unionis cum Anglia anno 1707 a parlamento Scotiae sancta. Qui efficaces reddiderunt condiciones Foederis Unionis, quod die 22 Iulii 1706 sanctum est, postquam curatores parlamenta duarum regnorum repraesantes controversias per colloquia composuerunt. Hi actus Regnum Angliae et Regnum Scotiae coniunxerunt (olim separatae civitates sui iuris, legislaturas separatas sed eandem monarcham habentis) in unum regnum coniunctum, Britanniarum Regnum appellatum.[1]

Haec regna duo unam monarcham habuerant ex unione coronarum anno 1603, cum Iacobus VI Scotiae a Regina Elizabetha I, consobrina prima duplice bis remota, regnum Anglicum hereditate exciperet. Unio, quamquam coniunctio coronarum descripta, usque ad 1707 re vera in duabus coronis separatis in capite eodem innitentibus consistit (contra indicatam unius coronae et unius regni creationem, per posterius Regnum Britanniae Magnae) expositam. Fuerant tres conatus, annis 1606, 1667, et 1689, ad coniungendas duas civitates per actus parlamenti, sed solum saeculo duodevicensimo ineunte ambae administrationes politicae notionem suadebat, sed ob causas varias.

Actus efficax die 1 Maii 1707 factus est, cum parlamenta Scoticum et Anglicum sese ad creandum Parlamentum Britannicum coniungerent, in Palatio Westmonasteriensi Londinii conditum, sede parlamenti Anglici.[2] Ergo, hi actus Unio Parlamentorum aliquando appellantur. De unione, Simon Schama historicus dixit "Quod hostilis permixtio coepit societas plena in potentissimo negotio in orbe terrarum exstante factum est. . . . Fuit una ex miris commutationibus in historia Europaea."[3][4]

Regnum Hiberniae, tertium ex regnis sororibus, ab unione exclusum, regnum separatum manebat et subiectus quidem Magnae Britanniae secundum leges usque ad 1784 fuit. Hibernia utilitatem ex unione anni 1707 vix cepit. Suus status commercialis erga Angliam nunc ad Scotiam patuit; Hibernia autem inaequa et sine repraesentatione in Parlamento Magnae Britanniae manebat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Article I Foederis Unionis.
  2. Act of Union 1707, Article 3.
  3. Anglice: "What began as a hostile merger, would end in a full partnership in the most powerful going concern in the world. . . . It was one of the most astonishing transformations in European history."
  4. Simon Schama, "Britannia Incorporated," A History of Britain: Simon Schama's A History of Britain (BBC One), 22 Maii 2001, 10, 3 minuti.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Defoe, Daniel. A tour thro' the Whole Island of Great Britain, 1724–27
  • Defoe, Daniel. 1955. The Letters of Daniel Defoe. Ed. G. H. Healey. Oxoniae.
  • Fletcher, Andrew (Saltoun). An Account of a Conversation.
  • Herman, Arthur. 2001. How the Scots Invented the Modern World. Three Rivers Press. ISBN 0609809997.
  • Lockhart, George. The Lockhart Papers 1702–1728.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Actus Unionis apud Vicifontem.