Hubertus Walterus
Appearance
Hubertus Walterus, Anglonormannice Hubert Waltier (natus anno circiter 1160; die 13 Iulii 1205 mortuus), filius Hervei Walteri et Mathildis de Valoignes, nepos et alumnus Ranulphi de Glanvilla, fuit episcopus et minister regum Angliae. Fuit decanus Eboracensis a mense Iulio 1186 iussu regis Henrici II. Mox episcopus Sarisberiensis meruit (quod munus eo attributum est iussu regis Ricardi I die 16 Septembris 1189) et ab anno 1193 archiepiscopus Cantuariensis. Iusticiarius et Dominus Cancellarius meruit iuxta regem Ricardum I. Cum rege in tertia expeditione sacra ad Terram Sanctam anno 1190 profectus est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Histoire de Guillaume le Maréchal 11805-13258, 19049-19066
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- C. R. Cheney, Hubert Walter. Londinii: Nelson, 1967
- Charles R. Young, Hubert Walter: Lord of Canterbury and Lord of England. Durham Carolinae Septentrionalis: Duke University Press, 1968
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Familia de Valoignes" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)