Episcopus dioecesanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Archiepiscopus Cantuariensis, hodie Iustinus Welby, quamquam episcopus dioecesanus Dioecesis Cantuariensis, etiam est archiepiscopus metropolitanus Provinciae Cantuariensis; maximus primas et principalis religiosa Ecclesiae Anglicanae persona; et spiritualis Communionis Anglicanae dux, primus inter pares omnium primatum per totum orbem terrarum more Anglicanorum.[1]

Episcopus dioecesanus intra varias sectas Christianas est episcopus vel archiepiscopus qui munus pastorale dioecesis vel archidioecesis sustinet, contra episcopum tutularem vel archiepiscopum titularem, cuius sedes solum nominalis, non pastoralis, est.[2] In coniunctione cum aliis episcopis, episcopus dioecesanus esse potest episcopus suffraganeus, episcopus metropolitanus (si archiepiscopus est), vel primas, et varia officia sustenere potest, sicut cardinalis vel patriarcha. Episcopi et archiepiscopi titulares vicissim esse possunt episcopi assistentes, episcopi coadiutores, episcopi auxiliarii, nuntii vel legati similes, magistratus Curiae Romanae, et ceteri.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Archbishop's Roles and Responsibilities," Archbishop of Canterbury Website.
  2. Code of Canon Law (1983), canon 376: "Bishops to whom the care of some diocese is entrusted are called diocesan; others are called titular."
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!