Subscriptio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Subscriptio Ioannis Hancock est maxima in Declaratione Libertatis Civitatum Foederatarum et Capitibus Confoederationis. Nomen John Hancock ipsum Anglice factum est synonymum vocabuli subscriptionis.[1]

Subscriptio[2] vel nomen subscriptum[3] vel signatura[4][5] est depictio (saepe speciosa facta) cuiusquis nominis, nominis per ludibrium datum, vel adeo simplicis X vel alius notae usitate manu scriptae, quam homo in instrumentis scribit ad probandam suam identitatem et consilium. Qui subscriptionem scribit est signator vel signatorius. Locutio opus subscriptionis, subscriptionis manu scriptae similis, opus quod suum auctorem facile agnoscit describit. Subscriptio cum chirographo confundi potest, quod imprimis subscriptio artificis est. Nonnulli homines, plerumque famosi, ambobus subscriptione et chirographo uti solent, illa privata, hoc publico.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "John Hancock" 
  2. Lewis et Short 1879; Cassell's 1968; Traupman 2007.
  3. Cassell's 1968; Traupman 2007.
  4. Ainsworth's (saec. 18).
  5. Vel etiam signum manuale (Anglice sign manual), plerumque a regibus adhibitum; vide signum manuale regale.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Signature in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad subscriptiones spectant.