Latinitas bona

Animalium soni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Animalium soni sunt carmina vel versus quos animalia canunt. Multi auctores scripserunt de his sonis, qui in maxima parte sunt exempla onomatopoeiae.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Imperatoris Caracallae frater Geta adnotationes scripsit de animalium sonis, at nullae hodie exstant. Hoc scimus per Historiam Augustam ubi de Geta legimus:

"...familiare illi fuit has quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare..."
Historia Augusta, Vita Caracallae Getaeque (Aelio Spartiano tributa) 5.4-5.

Ex indice Vaticano, scimus alios animalium sonos, gratia operum Suetonii.[1][2]

N.B. Exempla ordinata sunt secundum Suetonium primum, dein, post punctum, secundum Patris ignoti Societatis Iesus Guide to Latin conversation. Si animal ipsud non est in Suetonii opera, fonti "[2]" attribuetur.

Avium[recensere | fontem recensere]

MAT. Tu istic, inquam. MEN. Egone? MAT. Tu. MEN. Quis arguit?

MAT. Egomet. PEN. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
MEN. Egon dedi? MAT. Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,[3]

quae "tu tu"[4] usque dicat tibi?
Plauti, Menaechmi, 651-654

Amphibiorum[recensere | fontem recensere]

  • Rana: coaxare[6] , et gravire. garrire, blaterare

Reptilium[recensere | fontem recensere]

  • Serpens: sifilare, sibilare, stridere

Insectorum[recensere | fontem recensere]

  • Apis: bombilare, bombissare (bumbilare, et bombizare). bombitare, susurare, strepere, stridere
  • Cicada: frintinnire
  • Gryllus: trintinnire, stridere, canere, clamare[2]
  • Locusta: stridere[2]

Mammalium[recensere | fontem recensere]

Dissimilitudo inter gentes[recensere | fontem recensere]

Modi quibus animalium soni audiuntur inter gentes et greges linguis dissimilibus loquentes haud inter se congruent. Accipe ut exemplum carmen galli: galli Latine cuciunt. Vide sonos in aliis linguis:

Anglice cok-a-dudel-du, Arabice quuquuquu-quu, Batave kukeleku, Bohemice kykyriki', Bulgarice кукуригу, Catalane co-co-ro-co, Coreane k'ok'iyo, Danice kykeliky, Esperantice kokeriko, Estonice kukeleegu vel kikerikii, Finnice kukkokiekuu, Francice cocorico, Germanice kikeriki, Graece kikiriku, Hebraice ku-ku-ri-ku, Hispanice qui-qui-ri-qui', Hungarice kukurikú, Iaponice ko-ke kokkoh, Indonesice kukuruyuk, Italice chicchirichi`, Latviane ki-ke-ri-gū, Lithuane ka-ka-rie-ku, Lusitane co'co'ro'co'co', Norvegice kykkeliky, Philippinice Tik-ti-la-ok, Polonice kukuryku, Romanice cucurigu, Russice ku-ka-rye-ku, Samoane toto‘ē, Sanscritice काक (kāka), Serbice ku-ku-ri-ku, Sinice goh-geh-goh-goh, Slovacice kikiriki', Slovenice kikiriki, Suecice kuckeliku. . . .

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Codex Vat. Lat. 6018, qui in maxime parte deductus est de Suetonii operibus.
  2. 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 2.11 2.12 2.13 2.14 2.15 2.16 2.17 2.18 2.19 2.20 Pater (ignotus) Societatis Iesu. Guide to Latin Conversation. John Murphy Company. NY. 1892
  3. Noctua valet idem ac Bubo.
  4. Ita, in linguis nonnullis, sonitus bubonum simile describitur. Cf: http://www.georgetown.edu/faculty/ballc/animals/owl.html
  5. John Fitz Gibbon, Pandora's Box. http://www.yale56.org/Comment%2056/Pandora.htm
  6. Chauncey E. Finch. Suetonius' Catalogue of Animal Sounds in Codex Vat. Lat. 6018. The American Journal of Philology, Vol. 90, No. 4. (Oct., 1969), pp. 459-463.
  7. Verbum Neolatinum quod ab Annula Llewellyn finxit secundus Ioscium nostrum (vide Disputatio:Onomatopoeia).
  8. Donaldus Penistan Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968). ISBN 978-0-02-522580-0.
  9. Ut murmurillum est parvum murmur, ut submurmurare est placidius quam murmurare.
  10. Diomedes. Gramm. 1.383.21. "grunnit porcus dicimus; veteres grundire dicebant."