Annula Llewellyn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annula Llewellyn (Anglice: Nancy) est scholastica et magistra studiorum Neolatinorum, natione Californiana, est profestrix Litterarum Latinarum in Universitate studiorum Loyola Marymount.

Merita Latinitatis vivae ad discipulos docendos promovet, e qua exercitatione magna gaudia intellectualia nascuntur, ita ut ludendo non sudando scientia latinae linguae accipiatur.

Post magnum gyrum in Europa factum, ut mos erat inveteratus apud Americanos doctos, redidit in patriam suam Californianam ad fructus studiorum carpendos.

Ita, didicit tam in Germania quam in Italia in quibus regionibus multos homines latine doctos convenit.

Etiam Belgae eam viderunt et audierunt latine eleganter confabulantem.

Multa latina scribit adhuc navatque opus ingens ad methodum suam vivam studiorum latinitatis augendam.

Rectrix et praeses est Septentrionalis Americani Latinitatis Vivae Instituti, et praeses Rusticationum Californianae Virginiaeque.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!