Latinitas bona

Streptopelia turtur

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Streptopelia turtur01.JPG

Classis : Aves 
Ordo : Columbiformes 
Familia : Columbidae 
Genus : Streptopelia 
Species : S. turtur 
Streptopelia turtur 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
Streptopelia turtur turtur

Streptopelia turtur, vulgo turtur, avis est familiae Columbidarum.

Avis migratoria est, quae in omni Europa modicae temperaturae invenitur ab Aprili ad Septembrem vel Octobrem.

Quae species, ut nomen commune significat, in apertis locis sertis cum silvis et nemoribus habitat, et urbes vicosque vitat.

Turtur silvarum paulo minor "Turture turca" est. Tergum alaeque rufa sunt cum maculis nigris. In utroque latere colli maculae albae et nigrae turturi silvarum sunt. Pectus rosae colorem habet.

  • Pondus: 110 - 210 g
  • Cibus: semina, baccae, insecti
  • Fetus: 1 vel 2 ova inter maium et augustum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]