Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cygnus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cygnus (discretiva)

Cygnus olor 2 (Marek Szczepanek).jpg

Classis : Aves 
Ordo : Anseriformes 
Familia : Anatidae 
Subfamilia : Anserinae 
Genus : Cygnus 
Bechstein, 1803
   
Subdivisiones: Species
6–7 vivae; vide commentarium.
Synonyma
Cygnanser Kretzoi, 1957
Cycnus

Cygnus est genus avium familiae Anatidarum, avis alba quae longum angustumque collum habet et rostrum flavum et brevia crura. Cum humi ambulat, plumbeus videtur. Mori potest influentia aviaria H5N1.

Nomen in lingua classica cycnus (a Graeco κύκνος) scribitur. Nomen alterum olor est. Quorum utrumque in poësi classica saepe, in prosa rarius reperitur.[1]

Volatus[recensere | fontem recensere]

Duo olores

Cycnus, quoniam magna avis est, trochili more in aere pendere non potest, nec statim evolare in speciem Columbae, sed oportet cycnum humi velociorem esse, ut pluribus gradibus evolet.

Species[recensere | fontem recensere]

Cycni sunt magnae aves aquatiles, quae notae sunt collo curvo (maximum enim numerum cervicis vertebrarum (25) omnium chordatorum habent) et pulchris pennis albis. Tamen aliquae species plumas nigras habent. Adfines sunt aucis? anatibusque.

De vita[recensere | fontem recensere]

Cycni albi in hemisphaera septentrionali habitant; in Australia autem aliis quoque sunt coloribus. Cycni paria formant una vitam degentia et nidos construunt, ubi tres ad octo ova fovent. Si fetus fallit, aves generis Cygni alteram uxorem saepe quaerere solent.

De cibo[recensere | fontem recensere]

Cycni insectis parvisque animalibus vescuntur.

In mythologia et litteris[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cycnus: Cic. De orat. 3.6 cycnea (vox); Mela, Chor. 1.110 cycni. Olor: Plin. Nat. 10.203 et alibi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: