Altenburgum in Misnia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tabula geographica
Insigne
Altenburgum in Misnia
Situs
Nomen Latinum: Altenburgum in Misnia
Nomen Germanicum: Altenburg
Nomina Latina alia: Altenburgum in Misna
Palaeopyrgum
Plisna
 
 
Theatrum Altenburgi
Altenburgtheatre.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Thuringia
Provincia:
Circulus rusticanus: Altenburger Land - Terra Altenburgensis
Coordinata geographica: 50° 59′ ″ Sept., 12° 26′ ″ Ort.
Altitudo: 227 supra mare
Area: 45,6 km²
Numerus incolarum: 38 203 (30 Iuii 2005)
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
Spissitudo incolarum: 838 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 04600
Praefixum telephonicum: 03447
Nota autocineti: ABG
Nota magistratus communalis: 16 0 77 001
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 1

04600 Altenburg

Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Michael Wolf (SPD)

Altenburgum in Misnia (gen. Altenburgi, neutr.) seu Palaeopyrgum, Plisna [1] (Theodisce Altenburg) est urbs Thuringiae, in Germania.

Geographia historiaque[recensere | fontem recensere]

Regio Altenburgi

Plissa fluvius oppidum transfluit. Ad pedes castelli imperialis cuiusdam, quod primo descripserant anno 976, sese disvolvit saeculis XII et XIII urbs (inde ab anno 1205 iuribus omnibus urbanis fruens). Quam praecipue mercatores Saxoniae Inferioris inhabitant: in centrum iam tum fuit longissima nundinarum faciendarum area rectangularis. Regentibus Staufis abeuntibus marchiones Misniae potestatem super oppidum sibi arrogarunt. Oppidum saeculis XVII et XIX vel residentiale fuit ducibus Saxonico-Altenburgensibus inserviens.

Chartarum lusoriarum fautoribus Altenburgum notissimum est quippe quod ludum dilectissimum Skat hic cunas habere bene sciant. Annis inter 1810 et 1817 ludus hic reinventus et regulis accuratissimis dotatus est.

Res videndae[recensere | fontem recensere]

Multae sunt res visu dignae in oppido Altenburgi.

Castelli Altenburgensis mundus[recensere | fontem recensere]

In declivissima colli aedificia castelli inter se polygonum formantia inveniuntur. Ad illa perveneris trans arcum triumphalem quendam (1742-44), praeter obeliscos quibus Hercules et Minerva (1725) impositi sunt, trans casam portalem externam generis Gothici elabentis et trans turrim portalem internam saeculi XV. Servabantur a castello magis antico turris quae dicitur Hausmannsturm (saeculi X) et altera turris quae dicitur Mantelturm (saeculi XI). Videntur insuper habitationes diversae saeculorum XVII et XVIII praesertim.

Picturam muralem in aula festiva de Amor et Psyche creavit domnus G. Moosdorf anno 1869. Picturae autem murales in Aula sic dicta Bachiana historiam dinastiae Vitinensium (Wettin) monstrat.

Fanum castellanum (Theodisce: Schloßkirche; restauratum anno 1980) post incendium anni 1444 a Moyse de Altenburgo refecta est. Admiranda intus sunt subsellia presbyterum sculpta generis Gothici, epitaphium ex aere factum in honorem Margaritae Austriacae principissae-electricis (quae animam efflavit anno 1486), supellectiles generis Baroci variae (maenianum, altare privilegiatum, organum tubulatum (1735-38) artificis G.H. Trost.

Museum castellanum (Theodisce: Schloßmuseum) narrat historiam regionalem, arcis constructorios passus, chartarum lusoriarum res. Insuper vestimenta traditionalia praesentantur. Officina historica chartis lusoriis fabricandis quoque reppereris ibidem.

Viridario castellano (Theodisce: Schloßpark) cuius prima mentio fuit iam anno 1593 pulcra casa thearia et arancetum (aedes citrea; anni 1712) sunt. Inde ab anno 1827 omnia in territorium viride affabre cultum mutare coeperunt. In altera autem fine viridarii est perpulchrum Museum Lindenau, ubi collectiones hominis politici astronomique Bernardi Lindenau sartae et tectae servantur: i.a. res antiquitatis, permultae imagines Italicae temporis Renati insunt (artificum horum: Fra Angelico, Sandro Botticelli, Bernardo Daddi, Filippo Lippi, Simone Martini, Luca Signorelli) sed etiam statuae et tabulae moderniores (Ernst Barlach, Lucas Cranach, Otto Dix, Käthe Kollwitz, Max Liebermann, Auguste Rodin). Haud procul situm est museum alium nomine Mauritiani ubi res historiae naturalis visitatores valde delectant.

Curia[recensere | fontem recensere]

Media in urbe est demarchium generis Renati, quod iuste ascribitur aedificiis generis istius pulcherrimis totius Germaniae. Ad aream nundinarum longam, ubi et curia, anno 1525 seditiosi duces belli rustici quattuor publice necati sunt. Ichnographia aedium harum a Nicolao Gromann fuit, quibus turris scalarum rotundarum in centro est et ianuae sumptuosae. Ante conclave burgimagistri scaena ultimi iudicii in oculos saltat.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Theatrum provinciale (Theodisce: Landestheater) anno 1871 secundum ideas domni O.P. Brückwald confectum est. Scholae Godofredi Semper spiritus bene sentitur, quae censebat classicismum romanticum delendum esse.

Fanum Sancti Bartholomaei[recensere | fontem recensere]

Ecclesia paroecialis, saeculo XII condita, ab adeptis Ioannis Hus destructa est anno 1430. Postea in fanum navium trium mutata est. Crypta romanica restabat. Anno 1669 turris generis Baroci advenit; mutationes ultimae profundissimae anno 1878 fiebant in interiori fani parte.

Fanum Virginis Mariae[recensere | fontem recensere]

Agitur de pristina ecclesia monachorum Augustinianorum anno 1172 consecrata. Notissimus fautor monasterii montani, ut nuncupabatur, imperator Fridericus I ipse fuerat! Incendio anno 1588 saeviente nihil temporis Romanici servari potuit nisi pars navis longae.

Alia visenda[recensere | fontem recensere]

Ad Nundinas anticas (Theodisce: Brühl) est puteus ludum chartarum Skat honorans, ubi et variae casae burgensium pulcrae stant (Renaissance-Kanzlei, Seckendorffsches Barockpalais: saeculi XVIII - tales casae etiam in Platea theatri sunt). Ecclesia fratrum (Theodisce: Brüderkirche) generis neogothici anno 1904 in loco prisci monasterii fratrum minorum erecta est. Turris campanarum quaedam quoque in centro urbis est, quae olim ad Fanum Sancti Nicolai attinebat.


Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Altenburgum spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ἄλτενμπουργκ ("Altenburgum in Misnia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam