Brennus mons

E Vicipaedia
(Redirectum de Brennus Mons)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Brennus (discretiva)

Vide etiam paginam fere homonymam: Pyrenaei montes


Brennus mons
Brennerpass – Passo di Brennero
Brennus mons
Ferrivia ex parte Italiana
Altitudo supra mare metris 1374
Terra Inter Austriam et Italiam
Regio Inter Tyrolum septentrionalem et Tirolum Meridionale vel Altam Athesiam
Oppida Inter Pontem Aeni et Bauzanum
Coordinata geographica 47° 0′ 12″ Sept., 11° 30′ 27″ Ort.

Brennerus[1] seu Brennus[2] sive apud plures Pyrenaeus mons[3] (Theodisce Brennerpass) in Alpibus situs est inter Austriam et Italiam (ab usque bello orbis terrarum I) sive inter Pontem Aeni et Bauzanum. Altitudo est 1374 metrorum. Omnium ergo transituum in culmine Alpium demissimus est.

Ibi statio ferriviaria est. Commeatui inter Europaeam septentrionalem et meridionalem maximi momenti est. Ibi portorium solvendum est illis qui autocineto ex Italiana parte autostrada uti velint vel ex Austriaca parte Autobahn. Quae via etiam autovia Brennerensis appellata est. Sed etiam nulla impensa viis nationalibus uti potes.

De nomine[recensere | fontem recensere]

"Vide eum, Rer. Germ. l. 3. com Notis Cl. Ottonis ICti. Baudrand. Der Gross Verner German. le Grand Brenner Gall. pars est Alpium Tridentinarum, inter Oenipontem ad Boream et Bolzanum ad Meridiem versus fontes Athesis fluv. Huius praeterea meminêre Appian. Seneca, Consol. ad Helv. c. 6. Dionysius Philargyrus in Virgil. Georg. l. 4. Brennum vocat." [4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Sunt tamen qui Pyrenaeos montes Brennerum volunt esse, apud Brixentes, quibus adsentior" (p. 191 apud Google Books); "unweit Änipons im Norden des Brennerus Mons" (p. 4 apud Google Books)
  2. "Brenner, Brennus mons" (p. 98 apud Google Books)
  3. "Pyrenaeus mons, Brennus mons, Pyrendum, Pyrene mons, Pyricaeus mons, Pyrius mons: Brenner" in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  4. Hofmann de nomine "Pyrenaei montis"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Brennum spectant.