Circulus Altenburger Land

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Locus geographicus in Thuringia

Circulus Altenburger Land (Theodisce: Kreis Altenburger Land) est circulus terrae in Thuringia Germaniae situs. Caput et sed sedes administrativa Altenburgum in Misnia est.

Situs geographicus[recensere | fontem recensere]

Inter omnes Thuringiae circulos, Terra Altenburgensis maxime in oriente iacet et 569 chiliometra quadrata complet. Mense Decembri anni 2013 circa 94 milia incolarum habuit. Gaudent homines optimis habitatoriis circumstantiis, proximitate ad centra urbana (e.g. Lipsiae) in Saxonia et Saxonia-Anhaltio sita, condicionibus circulatoriis optimis. Patet terra insuper institoribus omnibus pecuniam collocaturis.

Oeconomica[recensere | fontem recensere]

In Terra Altenburgensi res oeconomicae magis magisque florent. Domus confectrices multa nova efficientes (quoad machinas, constructionem autoraedariam, technicam plasticam, alimenta), lacus structiles energiam producentes, agricolae agros colentes opulentiam praestant.

Res periegeticae[recensere | fontem recensere]

Et natura ambiens perpulcra (lacuum, silvarum, arvorum, retia birotaria) et cultus civilis vestigia (musea in urbe Altenburgi et alibi, spectacula musicae, theatra, antiqua fabrorum artificum opificum ingenia renata) homines generis varii in terram alliciunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]