Jump to content

Franciscus Kasper

E Vicipaedia

Franciscus vulgo Frank Kasper (natus anno 1960 Altenburgi) philologus et pristinus miles Germanus est qui nunc Norimbergae in Bavaria vivit.

Postquam anno 1972 praelectionem Eberhardi Scholz de lingua Ido ante adulescentes habitam audivit, circulum fautorum istius linguae internationalis auxiliaris petivit. Operam hanc rompere debuit stipendia militaria merens, quoniam in Germania orientali communistica amicitias extra castra fovere vix possibile fuit. Anno 1989 communismo victo Kasper Adelhaidim Neusser visitavit rerum Ido fautricem summam atque poetam et statim laborem in rebus linguisticis fervide assumpsit. Insuper linguae Esperanticae studebat lingua Ido numquam neglecta.

Inde ab anno 2001 conventus varios ad amicos rerum Ido congregandos moderabatur, e.g. Norimbergae anno 2001, Cracoviae anno 2002, Grossbothen apud Lipsiam anno 2003, Kioviae anno 2004. Anno autem 2001 praeses creatus est Societatis Ido Germanicae (Germana Ido-Societo/GIS). Viribus summis domnum Ioannem Stuibergen anno 2004 in praesidium Unionis linguae internationalis (Uniono por la Linguo Internaciona Ido) promoveri fecit. Et nostris diebus Franciscus Kasper in rebus tam ad linguam Ido quam ad linguam Esperanticam pertinentibus indefesse atque laboriosissime agit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]